JUSTORUM.
AD PRIMAS ET SECUNDAS VESPERAS.
Summi pusillus grex Patris,
Timore mentem solvite:
Sui paternus vos amor
Vult esse regni compotes.
En regnat inter Coelites,
Qui vixit olim seculo
Ignotus, exosus sibi,
Qui pauper, et sciens pati.
Angusta poenitentiae
Ingressus, et viam crucis,
Per dura Christum praelia,
Per damna non timet sequi.
Carnem terit jejuniis;
Linguam domat silentio:
In pauperum, parcus sibi,
Abscondit et spargit sinu.
Sapore verbi pascitur;
Totoque legem pectore
Scrutatus, orat pervigil:
Mens celsa versatur polo.
Hac surgit ad coelum via:
Et nos eadem da, Pater,
Da, Nate, da cum Spiritu,
Ad te venire semita.
AD OFFICIUM NOCT.
Non parta solo sanguine
Ornat beatos purpura:
Sunt incruenta, quae suos
Habent triumphos, praelia.
Non iste flammas, non cruces;
Non sensit uncos pectines:
Crudelis et durus sibi
Se morte lenta conficit.
Si lictor illi defuit,
Si vincla, fustes, ungulae;
Parata pro Christo mori
Hoc supplet omne caritas.
Corpus subegit castitas,
Et liberam mentem fides:
Amor supernis ignibus
Totam litavit hostiam.
Venis apertis omnibus
Qui vellet ultro erumpere,
Fraudatus optata via,
It fusus in fletum cruor.
Da, Christe, sic nos vivere,
Discamus ut semper mori:
Da, post brevis vitae dies,
Vitae perennis gaudia.
Fons sanctitatis, O Deus
Aeterna Justorum quies,
Honor tibi, laus, gloria,
Nunc et per omne seculum.
AD LAUDES.
Qui te, Deus, sub intimo
Amans recepit pectore,
Non ille terras amplius
Suspirat, oblitus sui.
Quid ergo gaudes nectere
Tristes moras amantibus?
Terris retardas exules
Cives polo quos destinas.
Hinc fervet in dies amor;
In vota toti diffluunt;
Ad astra festinantibus
Fit poena vita longior.
Vix iste tardi corporis
Pondus molestum sustinet;
Prae mortis occupat diem,
Ardens Deo se jungere.
Fons sanctitatis, O Deus
Aeterna Justorum quies,
Honor tibi, laus, gloria,
Nunc et per omne seculum.
VIRGINUM.
AD PRIMAS VESPERAS.
Pro Martyre.
O vos cum citharis dulce sonantibus,
Coetus Angelici, dicite Virginem;
Nunc aptate tubas, sumite tympana,
Christi dicite Martyrem.
Vestris illa fuit debita coetibus,
Quae mortalis adhuc, nobilis aemula,
Ut vos exprimeret, dedidicit genus,
Virgo corporis immemor.
Quid non cogis amor? Fortiter ambiit
Sponso virgineum fundere sanguinem:
Obliti meminit tunc bene corporis,
Praeclarae sitiens necis.
Sic qua parte minor, vos supereminet,
Immortale genus, quae potuit mori,
Et per damna sui corporis, integram
Testari Domino fidem.
Patri maxima laus, maxima Filio,
Amborumque sacro gloria Flamini,
Cujus praesidio praelia sustinent,
Spreto funere, Virgines.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account