Scotland -- History -- Stuarts, to the Union, 1371-1707
[337] See above, p. 262.
[338] Illo tempore baronibus illuxerat dies sanctificatus, ibi quicunque
fugerat Anglicus est caudatus, plenus versutiis, fallax et instabilis et
exanimatus.--P. 223.
[339] See above, p. 266.
[340] Anglici enim, sicut ingratissimi homines, ... consuetam trahentes
caudam, et villam dictam spoliare cupientes et sibi resistentes
trucidare, eam in quatuor locis, quasi in quatuor angulis, incenderunt,
ut sic Gandenses nitentes ignem exstinguere, circa custodiam bonorum
suorum essent minus cauti.--P. 7.
[341] Prostrati sunt autem omnes Scotti et per undique sparsi ac
desolati, decollati, incarcerati, suspensi, distracti, destructi,
membratim separati, nisi ille solus fugitivus Robertus le Bruys, qui in
latibulis circumvagat, sicut latro vel vispilio. Rex vero de eo nihil
curans ipsum permittit errare ubicumque melius vitam suam possit
salvare, quia cauda sua penitus amputatur.--Vol. iii, p. 191.
[342] As Goscelin is the first writer in whom there occurs mention of
the insult offered to St. Augustine and of its punishment, and as it
consequently seems to be with him that the "tail" myth originated, both
his versions of the incident are here given:--"Hinc divertens dux verbi
Domini, successit tandem cuidam profanae villulae in Provincia quae
dicitur Dorseta; ubi daemoniaca plebicola Sanctos Dei omnibus opprobriis
ac ludibriis dedecoravere; adeo ut (quod etiam referri injuria est)
productas piscium caudas ingererent. Unde indignatus Spiritus Domini in
hujus auctores sceleris et in omnem progeniem illorum suum dedecus per
os Augustini vatis perpetualiter sententiavit; et pravis propriam
ignominiam, Sanctis vero perennem gloriam refudit" (_Anglia Sacra_, II,
p. 67).--"Cumque (Augustinus) provinciam quae Dorsete appellatur,
attigisset, et ubique ut Angelus Domini reciperetur, simulque auditorum
fide quos pasceret pasceretur, incidit in quamdam villam, velut in
tartaream Plutonis sedem. Ibi plebs impia, tenebris suis excaecata, et
divinam lucem exosa, non solum audire nequibat vivifica documenta, verum
tota ludibriorum et opprobriorum tempestate in Sanctos Dei debacchata,
longe proturbat eos ab omni possessione sua; nec manu pepercisse
creditur effraenis audacia. At Dei nuntius, juxta Dominicum praeceptum
et apostolorum exemplum, excusso etiam pulvere pedum in eos, dignam suis
meritis sententiam (non maledicentis voto, quia omnium salutem optabat;
sed divino judicio et Eliae typo) atrocibus injecit, quatenus Sanctorum
contemptores tam in ipsis quam in omnibus posteris suis, debita poena
redargueret, qui vitae mandata repulissent. Fama est, illos
effulminandos, prominentes marinorum piscium caudas Sanctis appendisse;
et illis quidem gloriam sempiternam peperisse, in se vero ignominiam
perennem retorsisse, ut hoc dedecus degeneranti generi, non innocenti et
generosae imputetur patriae" (Bollandists, _Acta Sanctorum_, vol. for
May, p. 375).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account