English poetry -- 19th century; Landscapes -- England -- Dorset -- Poetry
Ergo, advocata concione, Rex Romæ
Cum sustineret grande nescio quod munus,
Et rite staret medius in globo Patrum,
Ecce inter inclytos Sicarios quidam,
Princeps Senatus, confodit latus ferro;
A tergo adortus, dexter artifex cædis,
Et cui nefas fuit, aut piaculum quemquam
Jugulare, ni mactâsset simplici plaga.
Spoliat jacentem Prædo nobilis Regem,
Antehac Asyli, nunc at Curiæ lumen,
Lingua manuque præter cæteros audax.
Jam proximi adsunt mos quibus fuit raptim
Surrepta pecora dissecare secreto:
Hi mortuum dispertiunt minutatim,
Celeriter, ut solebant quum timendum esset
Ne turpiter prehenderentur in furto.
Hæc terminata pars; operique succedit,
Quæ dissipandum curet clanculum corpus,
Exercita olim callida manus fraude,
Nec artis expers qua crumena tollatur
Haud sentienti furis improbam dextram:
Atqui profecto illius agminis Patres
Tanto fuerunt numero quantum adæquare
Concisa frustillatim membra vix possent,
Ut quisque Laticlavius suam partem
Haberet auferendam sub toga furtim.
Ast interim tumultu fremere vesano,
Et concitari suspicata fraudem Plebs:
Regem reposcunt, nec abiisse adhuc credunt
Sublime raptum turbine, hoc licet Patres
Uno ore prædicent miraculum cuncti.
Productus ergo Testis est, gravisque auctor
Mendacii, prioris qui notam vitæ
Pensare sanctitate visus est summa:
Perjurioso facta est sic fides tandem,
Sic Romulus datur Deus Indiges cœlo.
Ecquando erit quum talis exitus vitæ
Tibi parari possit, O decus nostri
Et gloria ævi! solus omne qui belli
Pacisque jus tibi arrogas, per Europen
Late tyrannus, Buonaparte, Gallorum
Patiens vocarier Consul, Dominus cum sis?
O magne Corse, tempus jam satis longum
Heros fuisti, quin fias abhinc Divus.
HELENA INSULA.
Avia Nereidum peragro loca, saxaque vasto
Circumfusa mari, sævis objecta procellis
Undique, et Australi sub sidere dissita longè.
Insula parva quidem est, latuitque incognita quondam,
Donec Ulyssipolis navale Tagique fluenta
Linquentes Nautæ, post dira pericula ponti
Vix tandem incolumes tenuerunt: tum, quia festo
Visa die est Helenes, Helenæ de nomine Terram
Dixerunt; nunc est productum nomen, Helēna.
Insula parva quidem, et nullos habitura colonos,
Ni procul a terris aliis, penitusque remota,
Opportuna foret lassis succurrere nautis,
Et requiem præbere brevem; namque omnia circum
Aspera sunt, nulloque hominum subigenda labore,
Sed tetra aspectu, et nigrantibus horrida saxis.
Utque Giganteo certamine credere fas est
Montesque scopulosque, quibus conscendere cœlum
Tentabant, Jovis irati sub fulmine et igne
Disjectos, jacuisse atrâ informique ruina;
Sic etiam hæc convulsa adeo confusaque Tellus
Stat, veluti ostendens dirupti rudera mundi.
Hæc Terræ est facies, Pelagi neque mitior ora,
Vix uno portu modicis adeunda carinis:
Cætera, præcisis saxis circumundique cincta,
Navibus accessum negat, exitiumque minatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account