Poemata : Latin, Greek and Italian Poems by John Milton — John Shaqi
Poemata : Latin, Greek and Italian Poems by John MiltonMilton, John
General
Poemata : Latin, Greek and Italian Poems by John Milton
Milton, John
Milton, John, 1608-1674 -- Translations into English; Poetry
Et memor Hesperiae disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosae,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite Pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit, 110
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quaelibet haereticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120
Aedibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscumque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae.
Perculsosque metu subito, cas£mque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel saevus Iberus
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis. 130
Dixit & adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Maestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatae janitor aulae
Nocturnos visus, & somnia grata revolvens.
Est locus aeterna septus caligine noctis
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, 140
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter caementa jacent praeruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, & trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, & stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viae moriendi mille videntur
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus & sanguine conscia stagnat. 150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque sequente per antrum
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, & retro lumina vortunt,
Hos pugiles Romae per saecula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit aequor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo;
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, 160
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter satrapae, scelerata propago
Et quotquot fidei caluere cupidine verae
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupide paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine caelos
Despicit aetherea dominus qui fulgurat arce,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account