Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
CAP. VI.
_De conciliandis societati viduis opulentis._
I. Deligantur ad hoc opus patres provectæ ætatis, complexionis vivacis
et conversationis gratæ, ab illis visitentur viduæ illæ, et simul atque
affectum aliquem erga societatem ostendunt, vicissim opera et merita
societatis illis offerantur, quod si acceptent et ecclesias nostras
visitare cœperint, prospiciatur eis de confessario, a quo bene dirigantur
præsertim in ordine ad constantiam in statu viduali; enumerando et
laudando illius fructus et felicitatem, certoque spondeant et tanquam
obsides promittant æternum meritum hac ratione conquirendum, et
efficacissimum esse medium ad purgatorias pœnas evitandas.
II. Procuret idem confessarius ut sacello vel oratorio alicui domo
adornando occupentur, in quo meditationibus aliisque exercitiis
spiritualibus vacare possint, ut sic facilius à conversatione, et
procorum visitationibus avocentur, et quamvis sacellanum habeant, nostri
tamen à celebratione missæ et præcipue ab exhortationibus opportune
faciendis non abstineant, et sacellanum sub se continere studeant.
III. Caute et sensim mutanda quæ ad gubernationem domus spectant, sic
habita ratione personæ, loci, affectus, et devotionis.
IV. Amoliendi potissimum tales domestici (sed paulatim) qui plane cum
societate non communicant aut correspondent, talesque commendandi (si qui
substituendi sint) qui à nostris dependeant aut dependere velint, sic
enim omnium qui in familia aguntur, participes esse poterimus.
V. Totus conatus confessarii hoc spectet, ut vidua ejus consilio in
omnibus utatur et acquiescat, quod ostendetur per occasionem, esse unicum
fundamentum profectus spiritualis.
VI. Consulatur et celebretur frequens usus sacramentorum, præsertim
pænitentiæ in quo intima animi sensa et tentationes quascumque liberrime
aperiat, deinde frequens communio, auditus sacri ipsiusmet confessarii,
ad quod invitabitur cum promissis peculiaribus precibus, recitatio
litaniarum et quotidianum examen conscientiæ.
VII. Juvabit etiam non parum ad plenissimam cognitionem omnium
inclinationum ejus, confessio generalis, etiamsi alias alteri facta
fuerit, iterata.
VIII. Exhortationes fient de bonis viduitatis, de molestiis matrimonii
præsertim iterati, de periculis quæ simul incurruntur, &c. quæ maxime ad
hominem sunt.
IX. Proponendi subinde et dextre proci aliqui, sed tales à quibus scitur
bene viduam abhorrere; describantur aliorum vitia, et mali mores, si qui
putentur illi arridere, ut sic universim secundas nuptias nauseat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account