Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
I. Nemo quantum fieri poterit ad ultimam professionem admittatur,
quamdiu successiones aliquas expectet, nisi fratrem se juniorem habeat
in societate, vel ob alias graves causas; in omnibus tamen et ante omnia
consulendum est amplificationi societatis, secundum fines superioribus
notos; qui in hoc saltem conspirent, ut ecclesia ad majorem gloriam
Dei pristino nitori restituatur, et totius cleri non nisi unus sit
spiritus; quocirca frequenter monendum est et passim promulgandum,
societatem partim constare ex professis adeo mendicis, ut præter
largitiones quotidianos fidelium, careant omnibus, partim etiam aliis
patribus pauperibus quidem, sed qui possident bona stabilia, ne sint
in gravamen populi pro studiis ac functionibus suis, ut sunt cæteri
mendicantes; ideoque serio inculcent confessarii principum, magnatum,
viduarum, et aliorum (à quibus societas multum sperare potest) ea quæ
hanc materiam concernunt, ut dum spiritualia illis conferunt et divina,
ad minimum terrena et temporalia ab illis recipiant, neque vix unquam
omittant occasiones recipiendi cum offertur, si autem promissum fuerit et
differatur, prudenter in memoriam revocetur, quantum tamen fieri potest
omnem affectum erga divitias dissimulando; quod si quis ex confessariis
sive magnatum sive aliorum, ad hæc in praxin redigenda minus industrius
videatur, tempori et caute amoveatur; alio in locum ejus suffecto: et
si necessarium sit ad majorem pœnitentium satisfactionem, ad remotiora
collegia relegetur dicendo societatem plurimum illius persona ac talentis
ibidem indigere; nuper enim audivimus juvenes viduas immatura morte
præventas, negligentia nostrorum suppellectilem valde pretiosam, templis
societatis dicatam non legasse, eo quod tempestive acceptata non esset;
neque est ad similia acceptanda tempus, sed bona pœnitentium voluntas
spectanda est.
II. Prælati, canonici, pastores, aliique opulenti ecclesiastici
industriis variis ad exercitia spiritualia sunt alliciendi, et paulatim
sic mediante affectu erga res spirituales societati conciliandi, deinde
eorum liberalitas paulatim prognosticando.
III. Non negligant confessarii interrogare pænitentes suos (opportune
tamen) de nomine, familia, affinibus, parentibus, amicis, bonis, dein
spectare successiones illorum, statum, intentionem ac resolutionem, quam
si nondum sumpserint societati favorabilem, oportebit persuadere; quod
si spes alicujus utilitatis prima fronte affulgeat, quia non expedit de
omnibus simul interrogare, jubeantur sive titulo majoris elucidationis
conscientiæ, sive pænitentiæ medicinalis, hebdomadatim confiteri, et
honeste ab eodem confessario invitentur, ut quod unavice inquirere
non potuit, pluribus inquirat; quod si successerit ex voto, si fæmina
fuerit, ad persistendum, in frequenti confessione et visitatione, si vir
ad sodalitatem frequentandam, et familiaritatem nostrorum, quoquo modo
inducatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account