Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English — John Shaqi
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
History
Secreta Monita Societatis Jesu. The Secret Counsels of the Society of Jesus, in Latin and English
Jesuits -- Controversial Literature
IV. Quæ de viduis dicta sunt, eadem agenda circa mercatores, cives
opulentos, et conjugatos prole carentes, intelligantur; à quibus non raro
societas ex asse hæreditatem acquiret, si prudenter hæ praxes executioni
mandentur. Potissimum autem hæc observanda erunt, circa opulentas
devotarias nostros frequentantes, quæ si non sint parentibus valde
nobilibus natæ, tantum ad summum poterit vulgus obmurmurare.
V. Rectores collegiorum conabuntur habere notitiam domorum, hortorum,
prædiorum, vinearum, pagorum, cæterorumque bonorum, quæ à primariis
nobilibus, mercatoribus aut civibus possidentur, et si fieri potest
gravaminum ac redituum quibus onerantur; sed caute id præstandum et
efficacissime per confessionem, sodalitatem, ac privata colloquia; quod
si confessarius pænitentem divitem adeptus sit, continuo rectorem moneat,
et omni modo fovere conetur.
VI. Porro summa rei in eo constituenda est, quod nostri omnes apposite
benevolentiam pænitentium, et aliorum, quibuscum conversantur captare
norint, et singulorum inclinationi se accommodare; quapropter ad loca quæ
à divitibus et nobilibus inhabitantur, provinciales provideant, ut multi
mittantur, et ut provinciales id prudentius ac felicius faciant, rectores
de messe illos accurate instruere suo tempore meminerint.
VII. Inquirant etiam an contractus et possessiones per receptiones
filiorum in societatem, ad illam transire possint; et si fieri potest,
explorent an bona aliqua sic per pactum aliquod conducta, vel aliter
collegio cedere possint, ut post tempus societati cedant; ad quem
finem, societatis necessitas, et gravamen debitorum, omnibus præsertim
magnatibus et divitibus intimanda erunt.
VIII. Si contigerit viduas aut conjugatos divites nobis addictos tantum
habere filias, eas nostri blande dirigent ad statum devotarium, vel
ad religionem monialium; dote aliqua illis relicta; cætera societati
paulatim acquirentur; quod si filios habeant qui societati apti erunt,
ad illam allicientur, alii ad alias religiones, etiam certo minimo
compromisso inducendi erunt; sed si filius unicus sit, quibuslibet modis
ad societatem pertrahendus erit, eique metus omnis parentum ex animo
removendus, et vocatio Christi inculcanda est, ostendendo etiam Deo
sacrificium gratissimum fore, si parentibus insciis et invitis aufugerit;
deinde mittatur ad novitiatum remotum, præmonito prius generali; quod
si filios et filias habeant, prius filiæ in monasterium vel statum
devotarium dirigantur, deinde filii in societatem cum successione bonorum
pertrahantur.
IX. Superiores hujusmodi viduarum et conjugatorum confessarios suaviter
et fortiter moneant, ut sese utiliter pro societate secundum hæc monita
impendant; quod si non fecerint, alii eorum loco substituantur, et ipsi
removeantur, sic ut notitiam cum illa familia fovere non possint.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account