Quid inter haec animi Erasmo tuo fuisse credis?
Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties
aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in 30
genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam Bellerophon
ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam
ipse temeritatem exsecrabar, qui mutae beluae vitam
et una literas meas commiserim. Sed audi quiddam,
quod tu credas ex veris Luciani narrationibus petitum, 35
ni mihi ipsi Batto teste accidisset. Cum arx iam ferme
in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie
incrustata, quae ut dixi in nivem inciderat. Et erat
tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi
perierint. Flabant autem a tergo. Itaque per declive 40
montium me demittebam, per summam glaciem velificans,
atque interim hastili cursum moderans. Id erat
clavi vice. Novum navigandi genus. Toto fere itinere
obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum saeva
sed etiam monstruosa erat tempestas. Quarto vix 45
demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis
malis commodi excerpsimus, quod latronum incursus
timuimus minus: timuimus tamen, ut homines pecuniosos
decebat.
Habes iter meum, adolescens generosissime idemque 50
candidissime; quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere
secundissima. Vivi pervenimus ad Annam Principem
Verianam. Quid ego tibi de huius mulieris comitate,
benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum
amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis 55
qui eius artificii rudes non sint. At hic me nihil
allevare, immo re vinci artem nostram, mihi credas
velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius
aut prudentius aut candidius aut benignius.
Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit 60
hic orbis simplicius, nihil amantius?
Haec scribebam in patriam concessurus; deinde adamatam
Lutetiam repetam et has ipsas literas fortasse
praecurram. Ceterum de nostro convictu nihil certi
scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. 65
Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis
ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque
meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius,
te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut
quam optime valeas. 70
Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.
IV. AN ENGLISH COUNTRY-HOUSE
ERASMUS FAUSTO ANDRELINO POETAE LAUREATO
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account