Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus
ille, quem nosti, iam bonus propemodum venator est,
eques non pessimus, aulicus non imperitus, salutat paulo
blandius, arridet comius, et invita Minerva haec omnia.
Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat 5
hominem tam nasutum inter merdas Gallicas consenescere?
Sed retinet te tua podagra; ut ea te salvo pereat
male. Quanquam si Britanniae dotes satis pernosses,
Fauste, ne tu alatis pedibus huc accurreres; et si
podagra tua non sineret, Daedalum te fieri optares. 10
Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt
hic nymphae divinis vultibus, blandae, faciles, et quas
tu tuis camenis facile anteponas. Est praeterea mos
nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium
osculis exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; 15
redis, redduntur suavia; venitur ad te, propinantur
suavia; disceditur abs te, dividuntur basia; occurritur
alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves,
suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste,
gustasses semel quam sint mollicula, quam fragrantia, 20
profecto cuperes non decennium solum, ut Solon fecit,
sed ad mortem usque in Anglia peregrinari. Cetera
coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem.
Vale, ex Anglia. Anno M.CCCC.LXXXXIX.
V. A VISIT TO COURT
Edidimus olim carmen de laudibus regis Henrici septimi
et illius liberorum, nec non ipsius Britanniae. Is erat
labor tridui, et tamen labor, quod iam annos aliquot
nec legeram nec scripseram ullum carmen. Id partim
pudor a nobis extorsit, partim dolor. Pertraxerat me 5
Thomas Morus, qui tum me in praedio Montioii agentem
inviserat, ut animi causa in proximum vicum exspatiaremur.
Nam illic educabantur omnes liberi regii, uno
Arcturo excepto, qui tum erat natu maximus. Ubi
ventum erat in aulam, convenit tota pompa, non solum 10
domus illius verum etiam Montioiicae. Stabat in medio
Henricus annos natus novem, iam tum indolem quandam
regiam prae se ferens, hoc est animi celsitudinem
cum singulari quadam humanitate coniunctam.
A dextris erat Margareta, undecim ferme annos nata, 15
quae post nupsit Iacobo Scotorum regi. A sinistris
Maria lusitans, annos nata quatuor. Nam Edmondus
adhuc infans in ulnis gestabatur. Morus cum Arnoldo
sodali salutato puero Henrico, quo rege nunc floret
Britannia, nescio quid scriptorum obtulit. Ego, quoniam 20
huiusmodi nihil exspectabam, nihil habens quod
exhiberem, pollicitus sum aliquo pacto meum erga
ipsum studium aliquando declaraturum. Interim subirascebar
Moro quod non praemonuisset, et eo magis
quod puer epistolio inter prandendum ad me misso 25
meum calamum provocaret. Abii domum, ac vel invitis
Musis, cum quibus iam longum fuerat divortium, carmen
intra triduum absolvi. Sic et ultus sum dolorem meum
et pudorem sarsi.
VI. ERASMUS AT OXFORD
ERASMUS GULIELMO MONTIOIO COMITI GENEROSO S.D.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account