Accedebant ad maleficii coniecturam quaedam a
iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri 75
de composito praeparata videri possent. E duobus
equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum
esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus
ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita
procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat 80
a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum
assuetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo.
'Sero' inquit 'exivimus, hoc celerius perveniemus.'
Passus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur
de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et 85
hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena
mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme
coronati aurei. Is reponit ad umbilicum. Rursum
defluentem reponit, admonens ut crumena semper
sit in oculis. Ego ridens 'Quorsum' inquam 'attinet 90
servare vacuam?' Obscura iam nocte nemus quoddam
emensi tandem in vicum quendam emersimus. Iuvenis
circumspectans fingit se nescire ubinam locorum esset,
ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse
se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. 95
Anglus hoc religioni dabat, ego valetudini; nam graviter
e stomacho laborabam. Accedit mulier, nobis ut putabat
altum dormientibus, multa cum ignoto illo, ut
simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem
iuvene submonente reliquus sermo sibilis peractus 100
est, ut exaudire non possem.
Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto
iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum
cui nomen Claro monti, paro ingredi, non illic acturus
noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset 105
in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis,
affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad
laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum
essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene,
ego sequor, 110
sicut meus est mos,
nescio quid meditans nugarum et totus in illis.
Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis
adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium.
Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans 115
negat se illic intra quatuordecim fuisse
annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid
si huc' inquit 'divertamus?' et ostendit domum
destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat
commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse 120
mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur
vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus
ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum
in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hao
igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; 125
mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam
habebam suspecta.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account