Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos nostros
victimae destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, 45
rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus
atque improvisus adesset. Ait se rem adferre
flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab
equo calcibus percussam ut iam animam propemodum
ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum 50
domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere
coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo.
In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto,
in iuvene stuporem qui e regione accumbebat; ac
mecum protinus Ciceronianum illud, Nisi fingeres, 55
non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam,
nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam
viderem quod non latrocinium saperet. Augebant
anteacta suspicionem, quod cum Ambianis de mercede
convenisset, ille data opera me rogavit quasnam esset 60
pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde
emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi
laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite,
me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel
atque iterum locator ecquem haberem postulatum, 65
id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi
scutatum unum atque alterum, qui tametsi satis
probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis
quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum
darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis 70
caput, explorare quantum quisque viator secum portet.
Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum
sibi retinuit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account