licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto
rerum fastigio comitatem!
Inter plurima quae de studiis eruditissime disseruit,
satis indicans iam tum sibi fuisse in animo quod nunc
de bibliotheca factum accipio, incipit hortari me ne 40
Romam ingeniorum altricem relinquerem. Invitat
ad domus suae contubernium et fortunarum omnium
communionem, illud addens, coelum Romanum ut
humidum et calidum meo corpusculo convenire, praecipueque
eam urbis partem in qua palatium habebat, 45
olim a pontifice quodam exstructum, qui locum eum ut
omnium saluberrimum delegisset.
Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit
nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem
divina quadam indole praeditum. Conantem 50
assurgere vetuit, 'Decet' inquiens 'discipulum coram
praeceptore stare.' Tandem ostendit bibliothecam
libris multarum linguarum refertam. Quem virum
si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem
eram relicturus; quam longe supra meritum meum 55
repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res
processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere.
Cum dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit
urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne
suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, 60
neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem.
Aegre me dimisit a colloquio, sed cum abire
gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis
a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem,
priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne 65
hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam
mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas
cum urgent fata?
XIV. A CONVERSATION AT CAMBRIDGE
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account