Venit in mentem quiddam quod ridebis, scio. Cum
inter magistros aliquot proponerem de hypodidascalo,
quidam non infimae opinionis subridens, 'Quis' inquit
'sustineat in ea schola vitam agere inter pueros, qui
possit ubivis quomodocunque vivere?' Respondi modestius, 5
hoc munus mihi videri vel in primis honestum,
bonis moribus ac literis instituere iuventutem,
neque Christum eam aetatem contempsisse, et in nullam
rectius collocari beneficium, et nusquam exspectari
fructum uberiorem, utpote cum illa sit seges ac silva 10
reipublicae. Addidi, si qui sint homines vere pii, eos
in hac esse sententia ut putent sese nullo officio magis
demereri Deum quam si pueros trahant ad Christum.
Atque is corrugato naso subsannans, 'Si quis' inquit
'velit omnino servire Christo, ingrediatur monasterium 15
ac religionem.' Respondi Paulum in caritatis officiis
ponere veram religionem; caritatem autem in hoc esse,
ut proximis quam maxime prosimus. Reiecit hoc tanquam
imperite dictum. 'Ecce,' inquit, 'nos reliquimus
omnia; in hoc est perfectio.' 'Non reliquit' inquam 20
'omnia qui, cum possit plurimis prodesse labore suo,
detrectat officium quod humilius habeatur.' Atque ita,
ne lis oreretur, hominem dimisi. Vale.
Cantabrigiae postridie Simonis et Iudae.
XV. AN ENCOUNTER WITH CANOSSA
ERASMUS ROTERODAMUS GERMANO BRIXIO S.
Decrevisti, ut video, Canossae nomen immortalitati
consecrare. Ante complures annos novi hominem
in Anglia, sed ignotum notus. Rumor erat tum
illuc venisse legatum Pontificium Cardinalem, sed
cultu profano. Invitarat me Andreas Ammonius ad 5
prandium. Veni nihil suspicans insidiarum; amabam
enim hominem familiariter. Apud eum repperi quendam
veste oblonga, sed capillis in reticulum collectis,
unico tantum famulo. Multa fabulatus sum cum
Andrea, nihil omnino suspicans de Canossa. Admirabar 10
tamen hominis militarem ferociam, itaque
Graece percontatus sum Andream quisnam adesset.
Is respondit, 'Negotiator quidam egregius.' Atque
ego contra, 'Talis quidem videtur,' et persuasus esse
negotiatorem plane neglexi hominem. Accubitum 15
est. Canossa praesedit, ego proximus. Toto convivio
cum Andrea familiariter ex more fabulas miscui, non
dissimulans negotiatoris contemptum. Tandem percontatus
sum Andream num verus esset rumor venisse
legatum qui iussu Leonis decimi dissidium inter 20
Galliarum et Angliae reges componeret; annuebat.
'Summus' inquam 'Pontifex non eget meis consiliis;
si tamen hic me adhibuisset, aliud suasissem.' 'Quid?'
inquit Ammonius. 'Non expediebat' inquam 'fieri
mentionem pacis.' 'Quamobrem?' 'Quoniam pax' 25
inquam 'subito coiri non potest. Atque interea dum
monarchae tractant de conditionibus, milites ad odorem
pacis peiora moliuntur quam in bello. Per indutias
autem subito cohibentur militum manus. Indutias
autem praescriberem trium annorum, quo liceret 30
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account