menses velim in aula regis vivere, quantum libeat
sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio
meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis 140
Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni
huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur
ut, si pater esset aut frater, non posset amantius.
Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi
sacerdotium centum ferme nobilium, quod postea volente 145
me in pensionem centum coronatorum mutavit,
ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos
nobiles his pauculis annis, idque nihil
unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et
quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles 150
accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius,
huius regni baro, quondam meus discipulus, dat
annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et
Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia
potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae 155
universitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque
ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures
docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere
semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus
tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam 160
religionem non sis prae hac contempturus, si videas.
Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli
Decanus, vir qui summam doctrinam cum admirabili
pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is
me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine 165
vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros,
ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account