Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes
inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio
non solum tibi verum etiam propemodum 85
universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis
quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum
putamus de illo qui vestem albam commutarit in
nigram, aut qui cucullum pileo verterit, qui locum
subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae 90
pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus
exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum
inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex
milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum
pontificum auctoritas nimium ad multa facilis 95
et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius
aut magis impium? Quanto magis est e
Christi sententia totum orbem Christianum unam
domum et velut unum habere monasterium, omnes
concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum 100
summam religionem ducere, neque spectare ubi
vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem
figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur
Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur
et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus 105
etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria,
nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus
etiam sacras persequitur literas.
At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed
tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, 110
vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi
(dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed
tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus
a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec
Italia, nec Germania, nec Gallia, nec Anglia, nec Scotia, 115
quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non
probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis
omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui
me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale
ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic 120
ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de
episcopis, archidiaconis et viris eruditis. Atque hic
honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non
habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui
alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates 125
rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus
qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me
convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante
patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me
suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe 130
sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo
amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur
et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas
eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et
saepe mandavit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio 135
prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem
adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account