Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. 200
Semper antehac usus sum cultu canonicorum, et ab
Episcopo Traiectino, cum essem Lovanii, impetravi ut
sine scrupulo uterer scapulari lineo pro veste linea
integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem
Lutetiorum. Cum autem adirem Italiam videremque 205
toto itinere canonicos nigra veste uti cum scapulari, ne
quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti
coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae,
et illic qui curant peste laborantes linteum album
ex humero pendens ex more gestant; hi congressus 210
hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum
amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis
parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam
admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die
cum Thesaurarii filios adirem, undique cum fustibus 215
in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt.
Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et
impetravi veniam a Pontifice Iulio secundo ut ornatu
religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset,
modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante 220
peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit.
In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne
mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in
Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum
accersito amico quodam primae laudis et in vita et in 225
doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi
an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in publicum
prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis
eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem
potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin 230
aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in
scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum
usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges
eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter
seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, 235
ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia
tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti.
At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam
mutatio ipsa gignebat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account