Habes universam vitae meae rationem, habes meum 240
consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod
videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video.
Scio non conventurum cum coelo neque cum
victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex
et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; 245
exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis
honorari. Studia mea compotationibus permutabo.
Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede,
ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid
sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me 250
apud monachas aliquas, ut serviam mulieribus, qui
nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui.
Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere,
modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio
literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque 255
utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari;
nam literis nec satis commode nec satis tuto
licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic
tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc
contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a 260
compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris
arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium
nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id
est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme
fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut 265
pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme
praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a
Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut
salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne
neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, 270
si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter
accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime,
nunc pater observande.
Ex arce Hammensi iuxta Calecium postridie Nonas
Iulias Anno 1514. 275
XVII. ERASMUS' RECEPTION AT BASEL
DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS IACOBO WIMPHELINGO, GERMANUS GERMANO,
THEOLOGUS THEOLOGO, LITERARUM SCIENTISSIMO LITERARUM SITIENTISSIMUS S.D.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account