Apud Bonnam nos reliquit ille canonicus, vitans
urbem Coloniensem; quam et ipse vitare cupiebam,
sed minister cum equis eo praecesserat, neque
quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando 80
negotium committere potuissem: et nautis
diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam
appulimus die Dominico, coelo iam pestilenti. Diversorium
ingressus mando hospitii ministris de conducenda
biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio 85
sacrum, prandium differtur. De biga non successit.
Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles.
Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic
haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos,
imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et 90
claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae percurro:
est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.
Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus
tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis
partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti 95
partem mecum abduxeram. Utinam hominem
nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam
senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao
praedicat Homerus, argute loquitur, imo cordate, citra
ostentationem doctus non in uno studiorum genere 100
tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus
eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore
sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem
et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae
convivia, quas gratulationes, quas confabulationes 105
mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus,
Angliam adire, et quod rex iam toties offert,
accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas
et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis
felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus 110
sum.
Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes
nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se
ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva
quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante 115
diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo
post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti;
cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes,
iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo
pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere 120
coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate,
Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium
mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit;
nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me
committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum 125
commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis
monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis.
Quid enim aliud dicam?
Conscendo bigam non tectam, flante vento
quantus altis montibus 130
Frangit trementes ilices.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account