Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes
spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed
ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit
sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio, 135
Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae
mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo
quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum
quendam, cui me Comes commendarat, rapior
e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium 140
agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum
acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil
erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum
in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur
fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod 145
proxima nocte minimum dormieram.
Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam
ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam
nihil esset piscium,--nimirum tempestas fuerat in
culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator--, 150
expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo
contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo
alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc
crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat
pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo 155
excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille,
vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus
cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam.
Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus,
sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, 160
domum me confero; dormiebam enim apud
cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum
coelum inhorruit. Nox gravis fuit.
Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum
paucis micis panis, equum conscendo morbidum et 165
claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic
affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri
quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet
rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et
illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, 170
nedum aegrotare: quo magis libebat effugere.
Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut
certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo
cursu quatuor passuum milibus perventum est ad
Mosae traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto 175
stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum
abest tribus milibus passuum. Haec postrema
equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus
incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam
pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum 180
erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili
totius corporis cruciatu Tongros pervenio.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account