Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards — John Shaqi
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
Unde Bardi nomen sunt sortiti, nondum mihi constat; ANNII enim
VITERBIENSIS regem Bardum, uti et omnia ejus hujuscemodi commenta,
penitus rejicio. Non omnino abludit vox _Bâr_ furor, modo sit ille
poeticus quo se agitari fingebant Bardi. Si ea fuerit vocis origo,
necesse est ut primitùs scriberetur _Barydd_. Utcunque sit, nos a multis
retrò Seculis furorem illum poeticum voce AWEN designamus, quae deduci
potest a Gwên, _risus_ vel _lætitia_: Poetae enim munus est ut homines
cantu exhilaret. Non multum ergo contendimus an ea sit vocis origo, cum
vocabulorum antiquorum, cujusmodi sunt hominum, officiorum, urbium,
montium et fluviorum sit admodum obscura significatio.
His de Bardorum origine praemissis, ad eorum pergamus munus, prout
Scriptores Graeci et Latini tradiderunt. Primus sit DIODORUS SICULUS,
qui haec scribit. Εισι και παρ' αυτοις και ποιηται μελων, ους ΒΑΡΔΟΥΣ
ονομάζουσι, ουτοι δε μετ' ορyάνων ταις λύραις ομοίων αδοντες, ους μεν
υμνουσι, ους δε βλασφηουσι {60a} Non multum dissimile est quod de illis
prodit AMMIANUS MARCELLINUS. “Bardi (inquit ille) fortia virorum
illustrium facta heroicis composita versibus cum dulcibus lyrae modulis
cantitarunt.” His POSSIDONII apud ATHENAEUM verba addere lubet, qui
eorum munus graphicè depingit. Κελτοι πειάyονται μεζ' εαυτων, και
πολεμουντες συμξιωτας ους καλονσι παρασιτους. ουτοι δε εyκώμια άυτων,
και προς αθρόους λέyουσιν ανθρώπους συνειςωτας, και προς εκατον των καrα
μέρος εκείνων ακροωμένων. τα δε ακόυσματα αυτων εισιν οι καλόυμενοι
ΒΑΡΔΟΙ. ποιηrαι δε ουτοι rυyχάνουσι yετ ωδης επαίνοις λέyοντες. {60b}
Hinc manifesto liquet eorum præcipuum munus fuisse Heroum laudes in cœlum
evehere. Sed quum nulla Celticorum vel Gallicorum extent Bardorum opera,
ex quibus quam dignè munus gesserint evincatur, operæ pretium est, alium
ex eodem ATHENAEO locum adducere, ex quo patebit haudquaquam iis defuisse
sublime dicendi genus, quod Græci υψος vocant. Posidonius, Luernii, qui
Bittitis pater fuit à Romanis profligati, opes cùm enarrat, tradit eum
popularem gratiam ancupantem, per agros curru vehi solitum, aurúmque et
argentum in turbas Celtarum innumeras eum prosequentes spargere; quin et
septum eundem quadratum stadiorum duodecim aliquando cinxisse, in quo
potione sumptuosa et exquisita pleni lacus essant, paratáque cibariorum
copia, ut complusculis diebus liceret iis quibus placeret, ingredi,
fruíque illo apparatu, cum assiduis ministrorum officiis. Epularum diem
aliquando cùm ille constituisset, ac præfiniisset, barbarum quendam
Poetam tardius caeteris eo commeantem illi occurrisse, ac canentem laudes
ejus, excellentésque virtutes celebrasse, vicem verò suam doluisse, ac
deflevise, quòd serius adventasset: illum cantu delectatum auri sacculum
poposcisse, et accurrenti cantori projecisse: quo sublato, poëtam ejus
rursum laudes iterantem praedicasse currûs, quo vehebatur, impressa in
terram vestigia aurum et beneficia procreare mortalibus. Sed praestat
ipsa Athenaei verba apponere.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account