Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
Ἔτι ὁ Ηοσειδώνιος διηγούγενος κὶ τὀν
Λουερνίου του Βιτύιτος πατρὀς πλουτον, του ὑπὸ Ῥωμαίων καθαιρεθέντος,
φησὶ, δημαγωγουντα αὐτόν τὀυς ὄχλους ἐν ἅρμάτι φέρεσθαι διὰ τῶν πεδίων,
κὶ σπείρειν χρυσὸν, κὶ ἄργυρον τοῖς ἀκολουθόυσαις τῶν Κελτῶν μυριάσι,
φράγμα τε ποιεῖν δωδεκασάδιον τετράγωνον, ἐν ᾦ πληρὂυν ληνὸυς πολυτελοῦς
πόματος, παρασκενάζειν τε τοσὂυτο βοωμάτων πλῆθος, ὥστε ἐφ᾽ ἡμἑρας
πλειονας ἐξεῖναι τοῖς βουλομένοις τῶν παρασκευασζέντων ἀπολαύειν,
ἀδιαλείπτως διακονουμένοις. Άφορίσαντος δ' αὐτοῦ προζεσμίαν ποτε τῆς
θοινῆς, αφυςερήσαντά τινα τῶν Βαρβἀρων ποιητἠν αφικέσθαι, καἰ
συναντήσαντα μετ' ᾠδῆς ὑμνεῖν ἀυτου τἠν ὐπεροχἠν, εαυτὀν δ' ὐποθρήνειν
ὅτι ύσέρηκε τὀν δἐ τεφθέντα θυλἀκιον αἰτῆσαι χρυσίου, καἰ ῥίψαι ἀυτῶ
παρατρέχοντι, ἀνελόμενον δ' ἐκεῖνον πάλιν ὑμνεῖν, λέγοντα, ΔΙΟΤΙ ΤΑ ΙΧΝΗ
ΤΗΣ ΓΗΣ (ΕΦ ΗΣ ΑΡΜΑΤΗΛΑΤΕΙ) ΧΡΥΣΟΝ ΚΑΙ ΕΥΕΡΓΕΣΙΑΣ ΑΝΘΡΩΠΟΙ Σ ΦΕΡΕΙ. {61}
Haec sunt quae (ut pote cui ad Bibliothecas aditus non patet) de antiquis
illis in medium proferre licuit. Ad nostros jam venio in quibus non
desunt veri et genuini υψους exempla. Nequaquam suo genere Graecis et
Latinis poetis cedunt nostri Bardi, quamvis ad eorum normam carmina non
texerunt. Quid enim nobis cum exteris? An eorum modulo et pede nostra
poemata metenda sunt? Quid, ut taceam de Arabicis et Brachmanicis, et in
Europa boreali Scaldis? quid fiet, inquam, de antiquioribus illis
Sacrosanctis poetis? quid fiet de JOBO; DAVIDE, et siqui alii θεοδιδακτοι
poetae? Sed haec a proposito nostro aliena sunt.
Quum res Britonum, ingruentibus Pictis, Scotis, et Saxonibus, laberentur,
dici non potest, quantam libris et veteribus nostrorum monumentis stragem
ediderint: adeo ut Bardi et historici verè antiqui, sint admodum rari. E
nostris historicis qui Bardorum meminit, primus est GILDAS NENNIUS, qui
scripsit, uti ipse narrat, anno 858, et quarto MERVINI regis. Sed is
locus in nonnullis exemplaribus deest, et ejus auctor clarissimo
VAUGHANO, NENNIO antiquior esse videtur, qui eum “vetustum
Saxonicægenealogiae autorem” nominat. Sive verò is fuerit NENNIUS, quod
mihi videtur, sive, uti ille mavult, aliquis eo vetustior, omnia quae ibi
narrantur quam verissima sunt, quamvis scribentium oscitantia quam
fœdissime sint depravata. Nec mendas castigarunt editores GALE et
BERTRAM. Quæ ad Bardos sic se habent. “Item TALHAIARN TATANGEN in
poemate claruit, et NUEVIN, et TALIESIN, et BLUCHBAR, et _Cian_ qui
vocatur _Gweinchgwant_, simul uno tempore in poemate Britannico
claruerunt.” Qui locus sic restitui debet. “Item _Talhaiarn Tatangwn_
claruit, et _Aneurin_, et _Taliesin_, et _Llywarch_, et _Cian_ qui
vocatur _Gwyngwn_ simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt.”
Ex iis quos hic nominat _Nennius_ tres tantum extant, nempe _Aneurin_,
_Taliesin_, et _Llywarch_ cognomento _Hen_. Meminit tamen _Talhaiarni
Taliesinus_ in poemate cui titulus _Angar Cyfyndawd_, i.e. Concordia
discors.
_Trwy iaith_ TALHAIARN,
_Bedydd bi ddydd farn_.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account