Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards — John Shaqi
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
“EX TALHAIARNI sententia
Expiato erit per baptisum in die supremo.”
Uti et CIANI in eodem poemate.
CIAN _pan ddarfu_
_Lliaws gyfolu_.
“Quando CIANUS multos carmine celebratet.”
Meminit et ejudem ANEURINUS in suo poemate Heroico, cui nomen _Gododin_.
_Un maban y Gian o faen Gwyngwn_.
“Unicus CIANI filius ex valido _Gwyngwm_ ortus.”
Sed quum eorum opera aboleverit ætas, nihil ultra de iis dicere possumus.
Hoc saltem constat, si NENNIO fides adhibenda sit, eos suo seculo Bardos
fuisse eximios. ANEURINUS, TALIESINUS et LLYWARCH HEN habent multa
notatu digna, et quæ rei istius seculi historicæ multum lucis adferunt.
Sed quum eorum sint rarissima exemplaria, intellectu sunt quam
difficillima, quod sit partim ob scribentium oscitantiam, partìm ob
linguam vetustam et obsoletam, quæ in nullo Lexico vel glossario inveniri
potest. Unde fit, ut saepe _non plus dimidio_ vel a peritissimo
intelligatur. TALIESINUS quem nostrates _Pen Beirdd_; i.e. Bardorum
Coryphaeum appellavere, in aulis Britanniae principum vixit, et ibi clara
eorum in bello facinora cantavit. Patronos habuit MAELGWYN GWYNEDD, eum
scilicet quem GILDAS MAGLOCUNUM vocat, et URIENUM Regedensem Cumbriae
principem et ELPHINUM filium GWYDDNO GARANIR Dominum _Cantref Gwaelod_,
cujus regio a mari absorpta est circa annum 540. Floruerunt TALIESINUS
et ANEURIN GWAWDRYDD _Mychdeyrn Beirdd_, i.e. Bardorum Monarcha, eodem
tempore, circa annum 570. ANEURINUS, in suo poemate cui titulus
_Gododin_, refert se in bello juxta _Cattraeth_ sub auspiciis MYNYDDAWC
EIDDIN, bellum adversus Saxones gessisse, et ibi omnes, tribus exceptis,
inter quos erat ANEURINUS, bello occubuisse. Fuerunt sub hoc principe in
hac expeditione trecenti et sexaginta tres viri nobiles, qui eum ad
bellum juxta _Cattraeth_ sunt secuti. Fit hujus exercitus mentio libro
_Triadum_ in hunc modum. Teir gosgordd addwyn Ynys _Prydain_. Gosgordd
MYNYDDAWC EIDDIN Yng _Cattraeth_; a gosgordd MELYN a CHYNFELYN; a
gosgordd DRYWON mab NUDD yn _Rhodwydd Arderydd_. i.e. Tres fuere nobiles
exercitus Insulae Britannicae. Exercitus MYNYDDAWC EIDDIN juxta
_Cattraeth_; Exercitus MELYN et CYNFELYN: et Exercitus DRYWON filii NUDD
juxta _Rhodwydd Arderydd_.
PLACUIT hic nonnulla ex ANEURINI _Gododinio_ excerpere, quae licet ob
vetustatem et dialecti varietatem sint admodum obscura (fuit enim si non
Pictorum lingua, saltem Britannorum septentrionalium dialectus, et ideo
hodiernis Cambro-Britannis minus facilis intellectu) attamen lectori baud
injucunda fore judicavi, eo quod salvis Græcis et Latinis sit forsan
antiquissimum in Europâ poema. Interpretationem in multis claudicare
nullus dubito. Ii quibus plura exemplaria videre contigerit, ea felicius
enucleabunt. Ego non nisi unum vidi a THOMA GULIELMO Medico practico
scriptum, in quo quae sequuntur sic se habebant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account