Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
“O arbos pomifera, dulcis et bona,
Non parvum fers onus fructuum;
Ego tui causa anxius et solicitus sum
Ne lignatores arbores ad cædendas veniant,
Et effodiant tuam radicem, et semen corrumpant,
Ita ut nunquam postea pomum feras:
Ego sum ferus, hominibus spectaculum,
Me occupat horor, et vestes me non amiciunt.
GWENDDOLAU dedit mihi gratis jocularia,
Et ipse est hodie non uti olim fuit.”
Fuit MERLINUS MORFRYNII filius et _Albania_ oriundus, et alter fuit a
MERLINO AMBROSIO qui vixit tempore VORTIGERNI, et eò quod nepotem causu
interfecerit in insaniam incidit et in _Caledoniam_ recessit sylvam feri
instar, ubi, cum animi compos esset, sortem suam carminibus deploravit.
Floruit hoc seculo et LLYWARCH-HEN, i.e. longævus, URIENI _Cumbriæ_
principis consobrinus. Extant ab eo scripta poemata in quibus narrat se
a Saxonibus in _Povisiam_ pulsum fuisse, et sibi fuisse viginti quatuor
filios auries torquibus insignitos, et omnes patriam defendendo bello
occubuisse. Qui plura de hoc viro nobili et Bardo desiderat Cl. LLWYDII
Archaeologiam Britannicam consulat p. 259.
Vixerunt eodem tempore alii Bardi, sed cum eorum non extent opera, nomina
tantum interserere sufficat TRISTFARDD, Bardd URIEN REGED. DYGYNNELW,
Bardd OWAIN ap URIEN, AFAN FERDDIG, Bardd CADWALLON ap CADFAN. GOLYDDAN,
Bardd CADWALADR FENDIGAID. Sunt in iis qui extant multa quae historico
Britannico usui esse possunt: fuere enim Bardi rerum gestarum fidi
narratores. Fuit eorum praecipuum munus principum et magnatum laudes, et
egregia in bello acta carminibus celebrare, quod et olim de iis
observavit LUCANUS.
Vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas
Laudibus in longum vates dimittis aevum,
Plurima securi fudistis carmina BARDI. Lib.
“Bardi (inquit Lelandus in Assertione ARTURII) soli musicis numeris, et
illustri nobilium memoriæ conservandæ studebant, canebant illi ad lyram
heroum inclyta facta, profuit hoc studium mirificè cognitioni, tanquam
per manus posteritati traditae. Unde quoque contigit ut ARTURII maximi
nomen, fama, gloria utcunque conserventur.” Inventus est enim ejus
sepulchrum in monasterio _Glastoniensi_ juxta id quod Bardus cecinerat
coram HENRICO Secundo, quod satis demonstrat illos historicorum fidorum
aequè ac poetarum munus egisse.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account