Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards — John Shaqi
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
Habemus praeter hos quos supra citavimus Bardos, nonnulla carmina anonyma
pervetusta, quae Druidum esse existimavit EDVARDUS LLUYD, cujusmodi sunt
_Englynion yr Eiry_, _y bidiau_, _y gorwynnion_. Moris fuisse Druidis
carmina almunos docere notavit CAESAR: “Magnum ubi versuum numerum
edicere dicuntur. Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent,
neque fas esse existimant ea litteris mandare, quum in reliquis fere
rebus publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utuntur. Id mihi
duabus de causis instituisse videntur; quod neque in vulgus disciplinam
efferri velint, neque eos qui discunt litteris confisos minus memoriae
studere, quod feré plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam
in discendo ac memoriam remittant.” Genus carminis quo in his usi sunt
fuit _Englyn Milwr_.
Haec de antiquissimis quae nunc extant Bardis Britannicis dicere
sufficiat, ad illos nunc accedo qui durante Principum Cambriæ gubernaculo
floruerunt. A seculo sexto ad decimum nihil quod novi extat scriptum,
saltem non vidi, neque quid causæ esse potuit augurari possum, nisi
frequens bellorum strages et Britannorum inter dissidia. In HOELI BONI,
nostris HYWEL DDA, legibus fit Bardi aulici mentio, et quænam fuerit ejus
ibi conditio, quæ, {73} temporis ratione habitâ, fuit perhonesta. Circa
annum 1170 GRUFFYDD AP CONAN Cambriæ princeps legem Bardis praescripsit,
in qua cautum erat ut nullam praeter suam exercerent artem, in qua et
dona et pœnas constituit. Eos autem in tres classes divisit, _Prydydd_,
_Teuluwr_, et _Clerwr_; et fixum unicuique secundum ordinem statuit
stipendium. Eorum electio fieri solebat in solenni principum et procerum
concessu, ubi unicuique secundum meritum assignatus est locus. Ille vero
qui praecelliat, sellâ donatus est aureâ vel argentea, unde et
_Cadeirfardd_ dictus, i.e. Bardus qui sellam assecutus est.
Ab eo tempore multi eximii floruerunt Bardi, et a principibus admodum
fovebantur. MEILIR qui fuit GRUFFINI filii CONANI Bardus, fuit et
ejusdem miles et legatus uti et ipse in ejus epicedio refert.
Yfeis gan deyrn o gyrn eurawg
Arfod faedd feiddiad angad weiniawg
Yn llys _Aberffraw_ er ffaw ffodiawg
Bum o du Gwledig yn lleithawg
Eilwaith ydd eithum yn negessawg
O leufer lliw camawn iawn dywyssawg
Bu fedd aur gylchwy yn fodrwyawg
Torresid gormes yn llynghessawg
Gwedi tonnau gwyrdd gorewynnawg
Dyphuthynt eu seirch meirch rhygyngawg.
i.e.
“Dedit mihi potum ex cornu deaurato princeps,
Cujus impetus erat instar apri ferocis in bello, cujus
Manus erat liberalis
In aula _Aberffraw_, quod mihi decus et felicitas fuit.
Ex domini mei parte miles fui,
Et iterum legationem obii.
Quum a bello cruento discederet princeps egregius.
Mulsum ex poculo aureo bibebatur in circulo,
Hostium enim invasionem navalem repulimus,
Et post refluxum undarum viridium perspumosarum
Portabant phaleras in littore sicco equi gestientes.”
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account