Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
Non immerito Bardis tantus fuit habitus honor; ii enim heroum inclyta
canentes acta, et majorum illustria proponentas exempla suos ad ardua
incitabant, unde et patriae salutem, principibus et proceribus gloriam
conciliabant; nec solum illustria aliorum canebant facta, verum ipsi in
bello eodem quo in cantibus ardore incitati, multa praeclara fortitudinis
exhibebant documenta. GWALCHMAI filius MEILIR se Cambriae fines adversus
Anglos defendisse gloriatur in poemate cui titulus _Gorhoffedd_
GWALCHMAI, i.e. _ejus Deliciæ_. Stationem ejus juxta fluvium _Efurnwy_
fuisse docet non pocul ab agro _Salopiensi_. Sunt multa in hoc poemate
tam heroe quam Bardo digna. Postquam enim excubias per noctem totam
egisset GWALCHMAI, ad lucem diei appropinquantis laetus, loci et rerum
circumjacentium pulchritudine delectatus, omnem curam et solicitudinem
amovit, et philomelae cantui, et aquae juxta labantis murmuri, et arborum
herbarumque virori attendit, imminens ab hoste periculum contemnens,
Marti aeque ac Mercurio paratus, firmum mehercle et generosum pectus!
Poema in hunc modum incipit.
Mochddwyreawg Huan haf dyffestin
Maws llafar adar, mygr, hyar hin.
Mi ydwyf eurddeddf ddiofn yn nhrin
Mi wyf llew rhag llu; lluch fy ngorddin
Gorwyliais nos yn achadw ffin
Gorloes rydau dwfr _Dygen Freiddin_ {77}
Gorlas gwellt didryf, dwfr neud jessin
Gwyrlain yn gware ar wely lliant
Lleithrion eu pluawr, pleidiau eddrin.
i.e.
“O sol æstive, cito oriens propera,
Suavis est cantus avium, et cælum sudum et serenum est.
Ego sum bona indole præditus, et in bello intrepidus,
Sum leo strenuus in fronte exercitus, et meus impetus est violentus,
Totam noctem pervigilavi fines tutando
Ubi sunt vada translucida juxta _Dygen Freiddin_
Ubi herba in loco solitario crescens perviridis est, et aqua limpida
Mergi ludunt in fluctuum lecto,
Quorum plumæ fulgent, et ipsi inter se certant.”
Non pigebit hic de alio Bardo, scilicet CYNDDELW Brydydd MAWR, i.e.
CONDELAO vate eximio, nonnulla ex OWENI _Venedotiæ_ principis epicedio
excerpere; fuit enim ille, uti ex historia constat, patriæ propugnator,
et in bello fere semper victor. Vixit CYNDDELW in _Povisia_, et fuit
MADOCI filii MAREDUDD, illius regionis principis, Bardus aulicus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account