Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh BardsEvans, Evan
General
Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards
Evans, Evan
Welsh poetry -- To 1550; Welsh poetry -- Translations into English
Nec dedignati sunt ipsi principes hanc artem, animi relaxandi causa,
colere, ut testantur OWENI CYFEILIOG principis _Provisiæ_ et HOELI filii
OWENI _Venedotiæ_ principis opera, quibus addere licet LLEWELLINUM
ultimum Cambriae principem. De eo enim sic MATT. WEST. circa natale
domini LLEWELLINUS accessit ad regem misericordiam non justitiam
petiturus—et paulo post—Rex EDWARDUS vocalem principem diligenter
instructum ad partes Walliae redire permisit. {74} Poematum argumenta
erant egregia in bello facinora, libertas, hospitalitas et munificentia,
et si quae alia virtus, quae homines domi ornat, et foris hostibus
tremendos reddit. Et fuit eorum in accendendis hominum ad clara incepta
animis tanta vis, ut nihil aeque sonaret TYRTAEI musa quum suos ad
honestam mortem oppetendam hortaretur. Et quaenam, quaeso, reipublicae
tam utilis virtus, quum hostibus utrinque premeretur, et cum sola spes,
salus et libertas esset in armis, quam magnanimus periculorum contemptus,
et ad ea adeunda ardor egregius? Sed præstat GIRALDUM CAMBRENSEM audire
qui iis vixit temporibus, et fuit eorum quæ hic narrantur oculatus
testis. “Nec ullo prorsus nisi martio labore vexantur, patriæ tamen
tutelæ student et libertatis: pro patria pugnant, pro libertate laborant;
pro quibus non solum ferro dimicare, verum etiam vitam dare dulce
videtur. Unde et in thoro turpe, in bello mori decus putant. Ac illud
poetæ dixerunt—_procul hinc avertite pacem_, _nobilitas cum pace perit_,
nec mirum si non degenerant. Quorum enim hi reliquiae sunt Æneadae in
ferrum pro libertate ruebant. De his igitur spectabile, quod nudi
multoties cum ferro vestitis, inermes cum armatis, pedites cum equitibus
congredi non verentur, in quo plerumque conflictu sola fiunt agilitate,
et animositate victrices. Illis quorum poeta sic meminit, sicut situ sic
natura non dissimiles.”
— Populus quos despicit arctos
Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus haud urget leti metus, inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
Mortis, et ignavum rediturae parcere vitae.
Et nonnullis interjectis—“Illud in hoc loco notandum videtur, quod
Anglorum Rex _Henricus_ Secundus nostris diebus imperatori
Constantinoplitano _Emmanueli_ super insulae Britannicae situ ac natura,
magisque notabilibus litteris et nunciis inquirenti: inter caetera hoc
quasi praecipue notabile rescripsit. In quadam insulae parte sunt gentes
quae Wallenses dicuntur, tantae audaciae et ferocitatis ut nudi cum
armatis congredi non vereantur, adeo ut sanguinem pro patria fundere
promptissime, vitamque velint pro laude pacisci.” Hactenus GIRALDUS.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account