Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities — John Shaqi
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
Hic ego non sim animosus? Equidem occidi
possum, superari non possum, iis enim Doctoribus insisto, quos
ille Spiritus erudiit, qui nec fallitur, nec vincitur.
Quaeso a vobis ut salvi esse velitis. A quibus hoc impetraro,
reliqua minime dubitanter expecto. Date modo vos huic
sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite;
profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et
nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam
expetere oportere. Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos
alloquor. Valete.
RATIONES OBLATI CERTAMINIS
_Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et
contradicere omnes adversarii vestri._ Luc. xxi. 15.
Rationum capita.
1. Sacrae Litterae.
2. Sacrarum Litterarum sententia.
3. Natura Ecclesiae.
4. Concilia.
5. Patres.
6. Fermamenta Patrum.
7. Historia.
8. Paradoxa.
9. Sophismata.
10. Omne genus testium.
PRIMA RATIO
SACRAE LITTERAE.
Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa
loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum
foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium
voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius,
ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus
intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere,
et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle
atque ultima. Manicheis[3] quid causae fuit, ut "Evangelium
Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim
voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de
Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum
finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset.
Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas?
Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata
circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero[5] ut
Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam,"
flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret
apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque
disruptus est, quum "in sola fide iustitiam, constitueret." Quid
Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum
odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero
canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis
disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio,
quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita
defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account