Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam,
concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges,
academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia
conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle
dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat,
exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis,
partibus, delumbasse? Septem enim ipsos de veteri Testamento[6]
codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani
vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de
quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque
libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi
Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam
pridem damnaverant atque deriserant.
Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum
pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque
privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum
Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem
Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici
cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina[9] Synodus
est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit.
Idem Augustinus,[10] de una Scripturarum particula speciatim
disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui
iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio
instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat,
cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere.
Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros
Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula
et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque
Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum
ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non
prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum
et horridum conspuatur?
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account