Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid
agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri
suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda
canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat
arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum,
inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei
verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes,
obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio
steteris, nullum iudicium fore.
Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de
infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de
necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum
meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate
Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de
caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim
in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque
discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum
admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus,
aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus
et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen
tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non
persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide
requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites,
in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis
viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed
valentissima causa et certissima veritate debilitem.
TERTIA RATIO
NATVRA ECCLESIAE
Audito iam Ecclesiae nomine, hostis expalluit. Sed tamen
excogitavit quiddam, quod a vobis animadverti volo, ut falsi
ruinam et inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis tum
propheticis, tum apostolicis, ubique honorificam Ecclesiae fieri
mentionem: vocari civitatem sanctam (Apoc. xxi. 10), fructiferam
vineam (Ps. lxxix.9), montem excelsum (Isai. ii. 2), directam
viam (Ibid. xxxv. 8), columbam unicam (Cant. vi. 8), regnum coeli
(Matth. xiii. 24), sponsam (Cant. iv. 8), et corpus Christi (Eph.
v. 23 et 1 Cor. xii. 12), firmamentum veri (1 Tim. iii. 15),
multitudinem illam, cui Spiritus promissas instillet omnia
salutaria (Ioan. xiv. 26): illam, in quam universam nullae sint
umquam fauces diaboli morsum letiferum impacturae (Matth. xvi.
18); illam, cui quicumque repugnet, quantumvis ore Christum
praedicet, non magis Christi, quam publicanus aut ethnicus
(Matth. xviii. 17), potiatur.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account