Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
Quando igitur hanc fidem tantopere celebratatam Roma perdidit?
Quando esse desiit, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice,
qua via, qua vi, quibus incrementis urbem et orbem religio
pervasit aliena? Quas voces, quas turbas, quae lamenta
progenuit? Omnes orbe reliquo sopiti sunt, dum Roma, Roma,
inquam, nova sacramenta, novum sacrificium, novum religionis
dogma procuderet? Nullus exstitit historicus neque latinus,
neque graecus, neque remotus, neque citimus, qui rem tantam vel
obscure iaceret in commentarios?
Ergo perspicuum hoc quidem est, si, quae nos credimus, historia
multa et varia, nuntia vetustatis, vita memoriae, loquitur ac
repetit affluenter; quae vero isti obtrudunt, nulla naratio post
homines natos in Ecclesia valuisse commeminit: et Historicos esse
meos, et incursiones adversarias esse frigidissimas, quae nihil
movere possint, nisi prius receptum sit, omnes omnium temporum
christianos in spissam perfidiam atque in gehennae voraginem
corruisse, donec Lutherus Boram constuprasset.
OCTAVA RATIO
PARADOXA
Ego vero, praestantissimi viri, quum de multis haeresibus quaedam
apud me opiniosissimorum portenta reputo, quae mihi venient
expugnanda; meipsum inertiae nequitiaeque condemnem, si cuiusquam
in experiundo facultatem aut vires extimescerem. Sit ingeniosus,
sit eloquens, sit exercitatus, sit omnium librorum helluo; tamen
aridus et balbus appareat necesse est, quum haec tam "adunata"
sustentabit. Disputabitur enim, si forte nobis annuent, de Deo,
de homine, de peccato, de iustitia, de sacrimentis, de moribus.
Videro an ausint asseverare, quae sentiunt, quaeque, rebus
addicti necessariis, divulgant in scriptiunculis. Faxo norint
ista suorum axiomata.
DE DEO.--"Deus est auctor et causa[75] peccati, volens,
suggerens, efficiens, iubens, operans, et in hoc impiorum
scelerata consilia gubernans. Proprium Dei opus fuit,[76] ut
vocatio Pauli, sic adulterium Davidis, Iudaeque proditoris
impietas." Monstrum hoc, cuius Philippum aliquando puduit,
Lutherus[77] tamen, a quo Philippus hauserat, quasi oraculum
coeleste miris extollit laudibus, et alumnum suum eo nomine
tantum non exaequat[78] Apostolo Paulo. Percontabor etiam, quid
animi Luthero fuerit, quem Angli[79] calviniani "virum divinitus
datum ad orbem illuminandum" pronuntiant, quum hunc versum
demeret supplicationibus Ecclesiae.[80] "Sancta Trinitas, unus
Deus, miserere nobis."
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account