Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
DE CHRISTO.--Mox ad personam Christi progrediar. Quaeram ista
sibi quid velint; Christus De Filius, Deus de Deo? Calvino:[81]
"Deus ex sese," Bezae:[82] "Non est genitus de Patris essentia."
Item: "Duae constituantur in Christo uniones hypostaticae,[83]
altera animae cum carne, Divinitatis cum humanitate altera."
"Locus apud Ioannem:" 'Ego et Pater unum sumus,' non ostendit
Christum Deum 'homoousion'[84] Deo Patri." Sed et 'anima mea,
inquit Lutherus,[85] odit hoc verbum 'homoousion.'" Pergite:
"Christus ab infantia non fuit gratia consummatus,[86] sed animi
dotibus velut caeteri homines adolevit: usu factus quotidie
sapientior, ita ut puerulus ignorantia laborarit." Quod perinde
est, ac si dicerent originis labe et vitio sordidatum. Sed
cognoscite diriora: "Christus, quum orans in horto, sudoribus
aquae manaret et sanguinis, sensu damnationis aeternae
cohorruit:[87] vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocem
doloris impetu repentinam; quam, ut non satis meditatam, cleriter
castigavit." Estne aliquid amplius? Attendite: "Christus, quum
actus in crucem exclamaret:" 'Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me?' accensus est flammis inferni,[88] desperationis
voceni emisit, non aliter affectus, quam si pereundum ei foret
internecione sempiterna."
His etiam, si quid possunt, addant: "Christus, inquiunt,[89]
descendit ad inferos, id est, mortuus gehennam gustavit, nihilo
minus quam animae damnatorum, nisi quod sibi restituendus
erat.--Quandoquidem enim morte corporea nobis nihil
profuisset;[90] anima quoque luctari cum morte debuit aeterna,
atque hoc modo nostrum scelus suppliciumque dependere." Ac ne
quis forte suspicetur, istud Calvino per incuriam obrepsisse,
idem Calvinus:[91] "Omnes vos, si qui doctrinam istam solatii
plenam exagitastis, perditos" appellat "nebulones." Tempora,
tempora, cuiusmodi monstrum aluistis? Cruor ille delicatus et
regius, qui de innocentis Agni corpore lacerato fissoque
scaturiit, cuius cruoris una guttula propter dignitatem Hostiae
mille mundos redimere potuisset, nihil humano genet profecit,
nisi "mediator Dei et hominum (1 Tim ii. 5), homo Christus Iesus
mortem quoque secundam (Apoc. ii. 11)," mortem animae, mortem
gratiae, peccati solius et exsecrabilis blasphemiae sociam,
pertulisset? Prae hac insania modestus videbitur Bucerus,
quamquam est impudens, qui[92] infernum in symbolo sepulcrum
accipit, per epexegesim valde praeposteram, ac potius tautologiam
ineptam atque stolidam.
Anglicani sectarii, pars Calvino, idolo suo, pars Bucero, magno
magistro, solent accedere; pars etiam submurmurant in hunc
articulum, ne quid facessat ultra molestiae, quemadmodum sine
tumultu penitus eximatur de Symbolo. Id veno etiant fuisse
tentatum in conventiculo quodam Londinensi, memini narrasse mihi,
qui interfuit, Richardum Chenaeum, miserrimum senem, male
mulctatum a latronibus foris, neque tamen ingressum in paternam
domum. Hactenus de Christo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account