Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities — John Shaqi
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our UniversitiesCampion, Edmund, Saint
Religion
Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name: of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities
Campion, Edmund, Saint
Catholic Church -- Apologetic works
DE HOMINE.--De homine[93] quid? "Imago Dei penitus in homine
deleta est, nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad
omnes animae partes ita funditus eversa, ut ne renatus quidem et
sanctus quidquam sit aliud intrinsecus, nisi mera corruptio atque
contagio." Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt,
in omnium turpitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem
desperent, praecepta deonerent.
DE PECCATO.--Huc Illyricus, Magdeburgensium primipilus, illud
suum adiecit immane placitum[94] de originis peccato, quod esse
vult: "Intimam substantiam animarum, quippe quas, post Adami
lapsum, diabolus ipse procreet, et in sese transformet." Hoc
quoque tritum est in hac faece: "Omnia peccata esse paria:"[95]
sed ita (ne Stoici reviviscant), "si Deo iudice ponderentur." Ac
si Deus, aequissimus iudex, oneri nostro cumulum potius, quam
levamentum faceret, et id, quod non est in re, quum sit ipse
iustissimus, exaggeraret. Hac trutina non levius in Deum
severissime iudicantem deliquerit ille caupo, qui gallum
gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quam infamis ille
sicarius, qui plenus Beza, Gallum heroa Guisium, admiribili
virtute principem, displosa fistula interemit; quo facinore nihil
vidit orbis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius.
DE GRATIA.--Sed fortasse, qui tam sunt in peccati conditione
tetrici, magnifice philosophantur de divina gratia, quae huic
malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras vero isti partes
assignant gratiae, "quam neque infusam cordibus nostris, neque ad
resistendum sceleribus validam esse latrant, sedextra nos in solo
Dei favore[96] collocant: "qui favor non emendet impios, nec
purget, nec illuminet, nec ditet; sed veterem illam sentinam
adhuc manantem atque foetentem, ne deformis et odiosa putetur,
Deo connivente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere
delectantur, ut ne "Christus quidem aliter apud illos[97] gratia
plenus et veritate dicatur, quam quod ei Deus Pater mirandum in
modum faverit."
DE IVISTITIA.--Quae res ergo iustitia est? Relatio.[98] Non enim
ex theologics concinnata virtutibus, fide, spe, charitate, quae
animam suo nitore convestiant; sed tantum "occultatio delicti,
quam qui sola fide prehenderit, ille tam de salute certus est, ac
si iampridem interminato coeli gaudio[99] frueretur." Age,
somniet hoc; sed unde constare poterit de futura perseverantia,
qua qui caruit, exivit infelicissimus, licet ad tempus pure
pieque iustitiam coluisset? Imo vero, "haec tua fides, Calvinus
ait[100], nisi tuam tibi perseverantiam firme pronuntiet, ut
hallucinari nequeas, tamquam inanis et languida sperneretur."
Agnosco discipulum Lutheri. "Christianus, inquit ille[101] etiam
volens, non potest salutem perdere, nisi nolit credere."
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account