The Acts of the General Assemblies of the Church of ScotlandChurch of Scotland. General Assembly
History
The Acts of the General Assemblies of the Church of Scotland
Church of Scotland. General Assembly
Ecclesiastical law -- Scotland; Scotland -- Church history -- 17th century
_Agnoscimus igitur illustrissimorum & potentissimorum_ Hollandiæ,
Zelandiæ, _aliorumque Ordinum_ Belgicorum _tam eximiam beneficenciam:
Quibus non conniventibus modo & permittentibus (quod ipsum non vulgare
beneficium habendum esset) sed authoribus etiam modumque & rationem
ræscribentibus, exemplo qnoque præunitibus in subsidium fratrum nostrorum_
Hiberne _collecta per Ecclesias facta ad ipsos mature deportata sit:
Agnoscimus piorum in iisdem Ecclesiis Belgicis tam expromptam: volantatem
& liberalitatem; tantum beneficium non in __ ipsos magis fratres nostres,
quam in illorum persona in nosinet ipsos esse collatum: Vosque (fratres
Reverendi) obnixè rogatos volumus, ut quemadmodum nos ad omnem grati animi
significationem prompti semper erimus, ita quâ potissimum ratione commodum
videbitur, illustrissimis & potentissimis Ordinibus nostre nomine gratias
agatis populo autem Christiano curæ vestræ commisso tum publice universo,
tum privatim singulis, ut occasio tulerit, demonstretis quam honorifice de
ipsis sentiamus, & quanti faciamus tam eximiam benevolentiam & charitatem,
quâ in Ecclesiarum_ Hibernicarum _consolatione viscera nostra
refocillaverunt. Quæ autem vestræ fuerint partes, fratres charissimi, quam
pio studio & labore, quam assidua diligentia tantæ charitatis semen in
segetem & maturam tandem messem provexeritis, cum nos libentes agnoscimus,
tum res ipsa loquitur, & fructus opimus abunde testatur. Inprimis autem
(quod caput est) tantæ gratiæ authorem & largitorem nos una cum Ecclesiis_
Hibernicis _laudamus & celebramus: comprecantes ut in vos universos, in
Ecclesias a Domino vobis commissas, in illustrissimos_ Belgii _vestri
Ordines Spiritum suum copiose effundat, ut quemadmodum in Rep. vestra
adversus hostem potentissimum defendenda, & inter tantas bellorum moles
indies amplificanda, in Evangelii luce & veritate incontaminatâ contra
inferorum portas in vestris Ecclesiis propugnandâ, atque inde latius
propagandâ, immensa Dei vobis excubantis potentia, multiformis sapientia,
& eximia beneficentia, per universum terrarum orbem hactenus celebrata
est; ita bonis omnibus vos deinceps cumulare pergat idem fons omnis
bonitatis, ut frementibus religionis & libertatis vestræ hostibus,
sapientiæ & optimarum artium juxta ac armorum triumphorumque gloriâ inter
nobilissimas gentes Resp. vestra fœderata quotidie magis emineat, Ecclesia
sacrorum puritate, & cælestis veritatis splendore perspicua refulgeat;
eoque prosperè vobis cedant vestra prudentissima & saluberrima consilia,
quibus certissimum ad fælicitatem publicam compendium vos capessure
demonstratis, nec vobis tantum consulitis, sed de vicinis etiam Ecclesiis
soliciti, quâ operâ, quâ consilio opibusque vestris eas sublevatis &
confirmatis omnes, & quasi de specula unversis prospicientes de periculis
imminentibus commonefacitis, & ad ruinam ab hostibus dolosè machinatam
maturè precavendam armatis._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account