Da veniam Authori, dices; nam plurima vellet
Expungi, quae jam displicuisse sciat.
Sive Melancholicus quisquam, seu blandus Amator,
Aulicus aut Civis, seu bene comptus eques
Huc appellat, age et tuto te crede legenti,
Multa istic forsan non male nata leget.
Quod fugiat, caveat, quodque amplexabitur, ista
Pagina fortassis promere multa potest.
At si quis Medicus coram te sistet, amice
Fac circumspecte, et te sine labe geras:
Inveniet namque ipse meis quoque plurima scriptis,
Non leve subsidium quae sibi forsan erunt.
Si quis Causidicus chartas impingat in istas,
Nil mihi vobiscum, pessima turba vale;
Sit nisi vir bonus, et juris sine fraude peritus,
Tum legat, et forsan doctior inde siet.
Si quis cordatus, facilis, lectorque benignus
Huc oculos vertat, quae velit ipse legat;
Candidus ignoscet, metuas nil, pande libenter,
Offensus mendis non erit ille tuis,
Laudabit nonnulla. Venit si Rhetor ineptus,
Limata et tersa, et qui bene cocta petit,
Claude citus librum; nulla hic nisi ferrea verba,
Offendent stomachum quae minus apta suum.
At si quis non eximius de plebe poeta,
Annue; namque istic plurima ficta leget.
Nos sumus e numero, nullus mihi spirat Apollo,
Grandiloquus Vates quilibet esse nequit.
Si Criticus Lector, tumidus Censorque molestus,
Zoilus et Momus, si rabiosa cohors:
Ringe, freme, et noli tum pandere, turba malignis
Si occurrat sannis invidiosa suis:
Fac fugias; si nulla tibi sit copia eundi,
Contemnes, tacite scommata quaeque feres.
Frendeat, allatret, vacuas gannitibus auras
Impleat, haud cures; his placuisse nefas.
Verum age si forsan divertat purior hospes,
Cuique sales, ludi, displiceantque joci,
Objiciatque tibi sordes, lascivaque: dices,
Lasciva est Domino et Musa jocosa tuo,
Nec lasciva tamen, si pensitet omne; sed esto;
Sit lasciva licet pagina, vita proba est.
Barbarus, indoctusque rudis spectator in istam
Si messem intrudat, fuste fugabis eum,
Fungum pelle procul (jubeo) nam quid mihi fungo?
Conveniunt stomacho non minus ista suo.
Sed nec pelle tamen; laeto omnes accipe vultu,
Quos, quas, vel quales, inde vel unde viros.
Gratus erit quicunque venit, gratissimus hospes
Quisquis erit, facilis difficilisque mihi.
Nam si culparit, quaedam culpasse juvabit,
Culpando faciet me meliora sequi.
Sed si laudarit, neque laudibus efferar ullis,
Sit satis hisce malis opposuisse bonum.
Haec sunt quae nostro placuit mandare libello,
Et quae dimittens dicere jussit Herus.
DEMOCRITUS JUNIOR TO HIS BOOK
PARAPHRASTIC METRICAL TRANSLATION.
Go forth my book into the open day;
Happy, if made so by its garish eye.
O'er earth's wide surface take thy vagrant way,
To imitate thy master's genius try.
The Graces three, the Muses nine salute,
Should those who love them try to con thy lore.
The country, city seek, grand thrones to boot,
With gentle courtesy humbly bow before.
Should nobles gallant, soldiers frank and brave
Seek thy acquaintance, hail their first advance:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account