Great Britain -- Politics and government -- 1727-1760 -- Poetry
[35] Ignotum Tragicæ genus invenisse Camænæ
Dicitur, & plaustris vexisse poëmata Thespis,
Quæ canerent agerentq; peruncti fæcibus ora;
Post hunc personæ pallæq; repertor honestæ
Æichylus & modicis instravit pulpita tignis,
Et docuit magnumq; loqui nitiq; cothurno.
Successit vetus his Comædia non sine multa
Laude: sed in vitium libertas excidit, & vim
Dignam lege regi; lex est accepta, chorusq;
Turpiter obticuit sublato jure nocendi.
[36] Nil intentatum nostri liquere Poetæ,
Nec minimum meruere decus vestigia Græca
Ausi deserere, & celebrare domestica facta:
Nee virtute foret clarisve potentius armis,
Quam lingua, Latium, si non offenderet unum
Quemq; Poetarum limæ labor & mora.
[37] Ingenium miserâ quia fortunatius arte
Credit, & excludit sanos Helicone Poetas
Democritus, bona pars non unguem ponere curat,
Non barbam----
Nanciscetur enim pretium nomenq; Poetæ
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit;
[38] ---- O ego lævus
Qui purgor bilem sub verni temporis horam:
Non alius faceret meliora poemata, verum
Nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quæ ferrum valet exors ipse secandi;
Munus & officium, nil scribens ipse, docebo:
Unde parentur opes, quid alat formetq; Poetam:
Quid deceat, quid non: quo virtus, quo ferat error.
[39] Scribendi recte sapere est & principium & fons:
Rem tibi Socraticæ poterunt ostendere chartæ,
Verbaq; provisam rem non invita sequuntur.
Qui didicit patriæ quid debeat, & quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quæ
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personæ scit convenientia cuiq;.
[40] Respicere exemplar vitæ morumq; jubebo
Doctum imitatorem, & veras hinc ducere voces;
Fabula nullius veneris, sine pondere & arte,
Valdius oblectat populum meliusq; moratur,
Quam versus inopes rerum nugæq; canoræ.
[41] Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, &c.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere; dicat
Filius urbani, si de quincunce remota est
Uncia, quid superest? poteris dixisse, triens, eu
Rem poteris servare tuam.
---- redit uncia, quid sit?
Semis; at hæc animos ærugo & cura peculi
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro & lævi servando cupresso?
[42] Quicquid præcipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantq; fideles;
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
[43] Ficta voluptatis causa sint proxima veris:
Nec quodcunq; volet poscat sibi fabula credi,
Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrabat alvo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account