Great Britain -- Politics and government -- 1727-1760 -- Poetry
[44] Centuriæ Seniorum agitant expertia frugis:
Celsi prætereunt austera poemata Rhamnes.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterq; monendo;
Hic meret æra liber Sofiis, hic & mare transit,
Et longum noto Scriptori prorogat ævium.
[45] Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus;
Non semper feriet quodcunq; minabitur arcus:
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria sudit,
Aut humana parum cavit natura: quid ergo?
Ut scriptor si peccat idem librarius usq;,
Quamvis est monitus, veniâ caret: ut citharædus
Ridetur, chordâ qui semper oberrat eidem:
Sic mihi qui multum cessat fit Chærilus ille,
Quem bis terq; bonum cum risu mirror, & idem
Indignor quandoq; bonus dormitat Homerus;
Verum opere in longo fas est obrepere somnum.
[46] Ut Pictura Poësis erit, quæ si propius stes
Te capiet magis & quædam, si longius abstes;
Hæc amet obscurum, volet hæc sub luce videri;
Hæc placuit semel, hæc decies repetita placebit.
[47] O major juvenum ---- hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium & tolerabile rebus
Rectè concedi;----
---- Mediocribus esse Poëtis
Non homines, non Dii, non concessere columnæ
Sic, animis natum inventumq; Poema juvandis,
Si paulum a summo discessit, vergit ad imum.
[48] Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis:
Indoctusq; pilæ, discive, trochive, quiescit,
Ne spissæ risum tollant impune coronæ;
Qui nescit, versus tamen audet fingere. ----
---- quidni?
Liber, & ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioq; remotus ab omni.
Membranis intus positis, delere licebit
Quod non edideris: nescit vox missa reverti.
[49]Sylvestres homines facer interpresq; Deorum
Cædibus & victu fædo deterruit Orpheus,
---- Fuit hæc sapientia quondam
Publica privatis secernere, sacra profanis:
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis:
Oppida moliri, leges incidere ligno.
---- Dictæ per carmina sortes
Et vitæ monstrata via est, & gratia regum
Pieriis tentata modis: ludusq; repertus,
Et longorum operum finis.
---- ne forte pudori
Sit tibi Musa lyræ solers & cantor Apollo.
[50] Naturâ fieret laudabile carmen, an arte,
Quæsitum est; Ego nec studium sine divite venâ,
Nec rude quid profit video ingenium; alterius sic
Altera poscit opem res & conjurat amicè.
[51] Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitq; puer; sudavit & alsit,
Abstinuit vener & vino,
Nunc fatis est dixisse, Ego mira poemata pango:
Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui est,
Et quod non didici sane nescire fateri.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account