Mexican War, 1846-1848 -- Poetry; Slavery -- United States -- Poetry
LECTORI BENEVOLO S.
Toga scholastica nondum deposita, quum systemata varia entomologica, a
viris ejus scientiæ cultoribus studiosissimis summa diligentia
ædificata, penitus indagâssem, non fuit quin luctuose omnibus in iis,
quamvis aliter laude dignissimis, hiatum magni momenti perciperem. Tunc,
nescio quo motu superiore impulsus, aut qua captus dulcedine operis, ad
eum implendum (Curtius alter) me solemniter devovi. Nec ab isto labore,
δαιμονίως imposito, abstinui antequam tractatulum sufficienter
inconcinnum lingua vernacula perfeceram. Inde, juveniliter tumefactus,
et barathro ineptiæ τῶν βιβλιοπωλῶν (necnon "Publici Legentis") nusquam
explorato, me composuisse quod quasi placentas præfervidas (ut sic
dicam) homines ingurgitarent credidi. Sed, quum huic et alii bibliopolæ
MSS. mea submisissem et nihil solidius responsione valde negativa in
Musæum meum retulissem, horror ingens atque misericordia, ob
crassitudinem Lambertianam in cerebris homunculorum istius muneris
cœlesti quadam ira infixam, me invasere. Extemplo mei solius impensis
librum edere decrevi, nihil omnino dubitans quin "Mundus Scientificus"
(ut aiunt) crumenam meam ampliter repleret. Nullam, attamen, ex agro
illo meo parvulo segetem demessui, præter gaudium vacuum bene de
Republica merendi. Iste panis meus pretiosus super aquas literarias
fæculentas præfidenter jactus, quasi Harpyiarum quarundam (scilicet
bibliopolarum istorum facinorosorum supradictorum) tactu rancidus, intra
perpaucos dies mihi domum rediit. Et, quum ipse tali victu ali non
tolerarem, primum in mentem venit pistori (typographo nempe) nihilominus
solvendum esse. Animum non idcirco demisi, imo æque ac pueri naviculas
suas penes se lino retinent (eo ut e recto cursu delapsas ad ripam
retrahant), sic ego Argô meam chartaceam fluctibus laborantem a quæsitu
velleris aurei, ipse potius tonsus pelleque exutus, mente solida
revocavi. Metaphoram ut mutem, _boomarangam_ meam a scopo aberrantem
retraxi, dum majore vi, occasione ministrante, adversus Fortunam
intorquerem. Ast mihi, talia volventi, et, sicut Saturnus ille
παιδοβόρος, liberos intellectus mei depascere fidenti, casus miserandus,
nec antea inauditus, supervenit. Nam, ut ferunt Scythas pietatis causa
et parsimoniæ, parentes suos mortuos devorâsse, sic filius hic meus
primogenitus, Scythis ipsis minus mansuetus, patrem vivum totum et
calcitrantem exsorbere enixus est. Nec tamen hac de causa sobolem meam
esurientem exheredavi. Sed famem istam pro valido testimonio virilitatis
roborisque potius habui, cibumque ad eam satiandam salva paterna mea
carne, petii. Et quia bilem illam scaturientem ad æs etiam concoquendum
idoneam esse estimabam, unde æs alienum, ut minoris pretii, haberem,
circumspexi. Rebus ita se habentibus, ab avunculo meo Johanne Doolittle,
Armigero, impetravi ut pecunias necessarias suppeditaret, ne opus esset
mihi universitatem relinquendi antequam ad gradum primum in artibus
pervenissem. Tunc ego, salvum facere patronum meum munificum maxime
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account