Mexican War, 1846-1848 -- Poetry; Slavery -- United States -- Poetry
cupiens, omnes libros primæ editionis operis mei non venditos una cum
privilegio in omne ævum ejusdem imprimendi et edendi avunculo meo dicto
pigneravi. Ex illo die, atro lapide notando, curæ vociferantes familiæ
singulis annis crescentis eo usque insultabant ut nunquam tam carum
pignus e vinculis istis aheneis solvere possem.
Avunculo vero nuper mortuo, quum inter alios consanguineos testamenti
ejus lectionem audiendi causa advenissem, erectis auribus verba talia
sequentia accepi:--"Quoniam persuasum habeo meum dilectum nepotem
Homerum, longa et intima rerum angustarum domi experientia, aptissimum
esse qui divitias tueatur, beneficenterque ac prudenter iis divinis
creditis utatur,--ergo, motus hisce cogitationibus, exque amore meo in
illum magno, do, legoque nepoti caro meo supranominato omnes
singularesque istas possessiones nec ponderabiles nec computabiles meas
quæ sequuntur, scilicet: quingentos libros quos mihi pigneravit dictus
Homerus, anno lucis 1792, cum privilegio edendi et repetendi opus istud
'scientificum' (quod dicunt) suum, si sic elegerit. Tamen D. O. M.
precor oculos Homeri nepotis mei ita aperiat eumque moveat, ut libros
istos in bibliotheca unius e plurimis castellis suis Hispaniensibus tuto
abscondat."
His verbis (vix credibilibus) auditis, cor meum in pectore exsultavit.
Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,
quippe quum studium Historiæ Naturalis in Republica nostra inter
factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius
quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,
nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat
iste πανοῦργος Gulielmus Cobbett) nos faciant.
Et mihi adhuc superstes est tota illa editio prima, quam quasi
crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.
* * * * *
OPERIS SPECIMEN.
(_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiæ._)
12. S. B. _Militaris_, WILBUR. _Carnifex_, JABLONSK. _Profanus_,
DESFONT.
[Male hancce speciem _Cyclopem_, Fabricius vocat, ut qui singulo
oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis
nullum inter S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse
defendit.]
Habitat civitat. Americ. austral.
Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas
valde frequentans, fœtore sanguinis allectus. Amat quoque insuper
septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione, detruditur.
_Candidatus_ ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum
ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme;
facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox
nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit.
Capite sæpe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam
cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account