The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
1530
Murmura tunc subite subeunt habitacula mentis,[273]
Talia pro luctu sepeque verba ferunt:
‘O tibi quem presens spectabile non sinit ortus
Cernere, quam melior sors tua sorte mea est!
Heu! mea consueto quia mors nec erit michi lecto,
Depositum nec me qui fleat vllus erit:
Spiritus ipse meus si nunc exibit in auras,
Non positos artus vnget amica manus.
Si tamen impleuit mea sors quos debuit annos,
Et michi viuendi tam cito finis adest, 1540
Ecce, deus, tu scis quia non tua fata recuso;
Dum feris, en pacior que meruisse reor.’
Cumque mei luctus torrens michi maior invndat,
Et magis ex sterili sorte volutus eram,
Ecce Sophia meis compassa doloribus inquit,
‘Siste, precor, lacrimas et pacienter age.
Sic tibi fata volunt non crimina, crede set illud
Quo deus offensus te reparando vocat.
Non merito penam pateris set numinis iram:
Ne timeas, finem nam dolor omnis habet.’ 1550
Talibus exemplis aliis quoque rebus vt essem
Absque metu paciens sepe Sophia monet;[274]
Conscia mensque michi fuerat, culpe licet expers,
Spes tamen ambigue nulla salutis adest.
Non fuerant artes tanti que numinis iram
A me tollentes tempora leta ferunt.
Tanta mee lasse fuerat discordia mentis,
Quod potui sensus vix retinere meos.
Quid michi tunc animi fuit aut quid debuit esse,
Cum michi rem certam mors neque vita tulit? 1560
Nunc id, nunc aliud, dubitata mente reuolui,
Quo michi nulla quies fit neque leta dies.
Cum fuit in sompnis mea desperacio maior,
Exiguo dixi talia verba sono:
‘Crudeles sompni, cur me tenuistis inermem?
Quin prius instanti morte premendus eram.’
Arguit ergo meos ita mens quam sepe dolores,
‘Quid fles hic paruo tempore,’ dixit, ‘eris.’
Sic tenuant vigiles corpus miserabile cure,
Quas vigili mente sompnia ferre dabant: 1570
Me timor inuasit, stabam sine lumine mestus,
Et color in vultu linquit habere genas:
Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
Vt lapis a mente sepe remotus eram.
Mens tamen vt rediit, pariter redi~ere~ dolores,[275]
Mortem dum menti vita negare nequit:
Sic mortem cupiens timui presagia mortis,
Nec fore quid melius mens michi fida refert.
Verbis planxissem, set viscera plena dolore
Obsistunt, nec eo tempore verba sinunt; 1580
Obice singultu vocis stetit impetus horrens
Aduentum lacrime, lingua refrenat iter.
Est michi vita mori, mors viuere, mors michi vita
Dulcior est, redolet viuere mortis amor:
Solus, inops, expes, vite peneque relictus,
Attendi si que sors mea certa foret.
Talia mira nimis longum narranda per annum,
Que modo vix recolo, tunc paciebar ego.[276]
Scire meos casus si quis desiderat omnes,
Quo loquar hos finem non breue tempus habet: 1590
Sic tamen in variis mea lassa doloribus ipse[277]
Tempora continuans asperiora tuli.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account