The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Huius aque subite magis insulcata carina
Forcia que subiit tecta que castra ruit. 1650
Pre nimia rabie timuerunt grandia cete,
Dum magis atque magis aucta fit ira maris.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus ymbres,
Aeris et medio fulminis ira tonat;
Inque fretum credas totum descendere celum,
Terruit et terras Iris vbique minis;
Inque plagas celi tumefactus scandit et equor,
Vt si de proprio vellet abire loco.
Sternitur interdum spumisque sonantibus albet,
Et redit in subtus quod fuit ante super; 1660
Et modo cum fuluas ex ymo vertit arenas,
Tincta superficies fulua patebat aquis.[281]
Que freta seu venti poterant tormenta parare,
Fluctibus et grauibus flatibus illa parant:
Equoree miscentur aque celestibus auris,
Mixtaque cum pluuia salsa tumescit aqua.
Vela madent nimbis, tegumenta nec vlla iuuabant,
Vnus vt in sicco contegat inde caput;
Pugnaque ventorum spumantes mouerat vndas[282]
Vertit et in variis fluctibus Auster eas. 1670
Desuper emissi tenuerunt equora venti,
Est ita naualis regula ceca magis;
Tetraque nox premitur, tenebrisque micancia lumen
Fulmina fulmineis ignibus ipsa dabant.
Cum mare sub noctem tumidis albescere cepit[283]
Fluctibus, et preceps Eurus ad arma furit,
‘Ardua iam dudum dimittite cornua nauis,’
Clamat, ‘et ad velum currite,’ rector ait.
Hic iubet, impediunt aduerse iussa procelle,
Nec fragor auditum tunc sinit esse maris; 1680
Sponte tamen properant alii subducere remos,
Pars munire latus quisque labore suo.
Egerit hic fluctus equorque refundit in equor,
Hic rapit antemnas, que sine lege vagant:
Bella gerunt venti fretaque indignancia miscent,
Cassus et vlterius fit labor ille viris.
Tanta mali moles classem compresserat audax,
Vt vecors animum laxat abire vagum;
Ipse pauet nec se quis sit status ipse fatetur,
Dum timor ex mentis frigore corda gelat. 1690
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
Rector et in remis fert nichil ipse magis.
Omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto,[284]
Regis et ad solium fert sua monstra fretum.
=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter tanta superhabundauit
tempestas, quod de certo absque manu diuina[285] remedio omnes in dicta
naui hesitarunt, et deum super hoc precipue quilibet sexus ingenui
deuocius exorabat.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account