The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Multa quidem vidi diuersaque multa notaui,
Que tibi vult meminens scribere penna sequens:
Non tamen inceptis ego musas inuoco, nec diis
Immolo, set solo sacrificabo deo.
Spiritus alme deus, accendens pectore sensus,
Intima tu serui pectoris vre tui:
Inque tuo, Criste, laxabo nomine rethe,
Vt mea mens capiat que sibi grata petit.
Inceptum per te perfecto fine fruatur
Hoc opus ad laudem nominis, oro, tui. 10
Qui legis hec eciam, te supplico, vir, quod honeste
Scripta feras, viciis nec memor esto meis:
Rem non personam, mentem non corpus in ista
Suscipe materia, sum miser ipse quia.
Res preciosa tamen in vili sepe Minera
Restat, et extracta commoditate placet:
Hoc quod in hiis scriptis tibi dat virtutis honestas
Carpe, nec vlla tumens vlteriora pete.
Si te perstimulet stilus hic stillatus in aure,
Sit racio medicus mulceat inde graue:[312] 20
Et si compositis verbis non vtar, vt illis
Metra perornentur, cerne quid ipsa notant:
Et rudis ipse rude si quid tractauero, culpe
Qui legis hoc parce, quod latet intus habe:
Et si metra meis incongrua versibus errent,
Que sibi vult animus congrua vota cape.
Rethorice folia quamuis formalia desint,
Materie fructus non erit inde minor:
Sint licet hii versus modice virtutis ad extra,[313]
Interior virtus ordine maior erit. 30
Quamuis sensus hebes obstet, tamen absque rubore
Que mea simplicitas sufficit illa dabo.
In sene scire parum multum solet esse pudori
Temporis amissi pre grauitate sui;
Set modo siqua sapit docet aut prouisa senectus,
Vix tamen hec grata vox iuuenilis habet.
Que scribunt veteres, licet ex feruore studentes,
Raro solent pueris dicta placere satis;
Obloquioque suo quamuis tamen ora canina
Latrent, non fugiam quin magis ista canam. 40
De saxis oleum, de petra mel tibi sugge,
Deque rudi dociles carmine sume notas.
Quicquid ad interius morum scriptura propinat,
Doctrine causa debet habere locum:
Verba per os asini qui protulit, hic mea spes est,
Eius vt ad laudem cercius ore loquar.
Ergo recede mee detractor simplicitati,
Nec mea scripta queat rodere liuor edax:
Lite vacent aures lectoris et obuia cedant
Murmura, differ opus, invida turba, tuum. 50
Si tamen incendat Sinon Excetraque sufflet,[314]
Non minus inceptum tendo parare stilum.
Est oculus cecus, aurisque manet quasi surda,
Qui nichil vt sapiat cordis ad yma ferunt;
Et si cor sapiat quod non docet, est quasi pruna
Ignea, sub cinere dummodo tecta latet.
Nil fert sub modio lucens candela reconsa,
Pectoris aut sensus ore negante loqui.
Quid si pauca sciam, numquid michi scribere pauce
Competit, immo iuuat alter vt illa sciat. 60
De modicis igitur modicum dabo pauper, et inde
Malo valere parum quam valuisse nichil.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account