The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Querunt propterea plures cur tempus et aura
Stat modo deterius quam solet esse prius:
Querunt cur tanta nobis quasi cotidiana
Assunt insolita nunc grauiora mala: 40
Nam nichil in terra contingens fit sine causa,
Sicut Iob docuit, qui mala multa tulit.
Se tamen inmunes cause communiter omnes
Dicunt, vt si quis non foret inde reus;
Accusant etenim fortunam iam variatam,
Dicentes quod ea stat magis inde rea.
Fortunam reprobat nunc omnis homo, quia mutat
Et vertit subito quod fuit ante retro;
Hocque potest speculo quisquis discernere nostro,
Que fuerat dulcis nunc fit amara nimis. 50
=Hic corripit fortunam et sui euentus inconstanciam deplangit.=
Cap^m. ii.
O tibi que nomen fortune concipis, illos
Quos prius exaltas cur violenta premis?
Hiis quibus extiteras pia mater dira nouerca
Efficeris, vario preuaricata dolo:
Quos conformasti tua sors dissoluit in iram,
Quos magis vnisti spergis in omne malum.[317]
Si pudor in facie fallente tua foret vllus,
Te quibus associas non inimica fores.
Dudum flore rosa fueras, set mole perurens
Nunc vrtica grauas quos refouere soles: 60
Mobilis est tua rota nimis, subito quoque motu
Diuitis ac inopis alterat ipsa status.
Malo set a fundo conscendere summa rotarum,
Quam quod ab excelso lapsus ad yma cadam:
De super in subtus absit, de sub michi supra[318]
Adueniat, namque prospera lapsa nocent.
Est nam felicem puto maxima pena fuisse,
Quam miser in vita posset habere sua.
Est o quam verum, quod habenti multa dabuntur,
Qui tenet et pauca perdere debet ea! 70
Hoc patet in nobis, quibus olim magnificatis
Gens quasi tota simul subdita colla dabat.
Patria nulla fuit, vbi nos in honore locati
Non fuimus, set nunc laus vetus exul abest:
Omnis enim terra nobis querebat habere
Pacem, nunc guerras hostis vbique petit.
Qui plana fronte dudum comparuit, ecce
Cornua pretendens obuius ipse venit;
Et qui cornutus fuerat, nunc fronte reflexa,
Cornibus amissis, vix loca tutus habet. 80
Que fuerat terra bene fortunata per omne,
Dicunt fortunam iam periisse suam.
Dic set, fortuna, si tu culpabilis extas;
Credo tamen causa nulla sit inde tua:
Det quamuis variam popularis vox tibi famam,
Attamen ore meo te nichil esse puto.
Quicquid agant alii, non possum credere sorti,
Saltem dumque deus sit super omne potens.
Non te fortunam quicquid michi ponere credam,
Vt gens que sortem murmurat esse tuam: 90
Hac tamen in carta, que sit sibi ficta figura,
Scribere decreui, set nichil inde michi.
=Hic describit fortunam secundum aliquos, qui sortem fortune dicunt
esse et casum.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account