The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Set qui sic proprios communia vertit in vsus,
Ex merito doni fert maledicta dei: 270
Talibus in donis curuantur claustra ruinis,
Horrea cum granis compaciuntur eis.
Centum claustrales macerantur, vt hii duo vel tres,[431]
Officiis dum stant, pinguia labra gerant.
‘Omnia sunt nostra,’ dicunt, lanx non tamen equa
Pendet, dum solus plus capit ipse tribus.
=Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare non debent.=
Cap^m. v.
Est mare viuentis habitacio congrua piscis,
Et claustrum monachi stat domus apta sibi:
Vt mare defunctos retinere negat sibi pisces,
Sic claustrum monachos euomit inde malos. 280
Non foris a claustris monachus, nec aqua fore piscis
Debet, tu nisi sis, ordo, reuersus eis.
Si fuerit piscis, qui postpositis maris undis
Pascua de terra querat habere sua,
Est nimis improprium piscis sibi ponere nomen,
Debeo set monstri ponere nomen ei.
Sic ego claustrali dicam, qui gaudia mundi
Appetit et claustrum deserit inde suum,
Non erit hic monachus set apostata iure vocandus,
Aut monstrum templi quod notat ira dei. 290
Qui tamen in claustro resident, et mente vagantes
Respiciunt mundum cordis amore nouo,
In visu domini tales trangressio fedat,
Quo perdunt claustri premia digna sui.
Non est hic sapiens sibi qui bona pluribus annis[432]
Colligit, et solo dissipat illa die;
Qui villas monachus et campos circuit, illud
Sepius incurrit quo reus ipse cadit:
Sunt tamen ad presens pauci, qui mente vel actu
Non vaga deliciis corda dedere suis. 300
Dixerat hec Salomon, hominis quod inanis amictus,
Qui patet exterius, interiora docet:
Set licet ex humili monachus se veste figuret,
Nunc tamen a latere plura superba vides.
=Hic loquitur de monachis illis qui non pro diuino seruicio, set magis
pro huius mundi honore et voluptate, habitum sibi religionis[433]
assumunt.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account