The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. vi.
Est nigra coruus auis predoque cadaueris, ipsum
Quem male denigrat ceca libido notans:
Sub volucrum specie descripsit legifer ipsos,
Quos mundanus amor religione tegit:
Hunc eciam tangit quem religionis amictus
Laruat, vt hinc cicius possit honore frui. 310
Turpe pecus monstrum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput:
Turpior est monachus, habitum qui religionis
Sumpserit, et monachi condicione caret.
Vt fugiant mundum iubet ordo vetus monachorum,[434]
Dicunt quod fugiunt, set fugiendo petunt.
Pauper, quem sulco genuit natiua propago,
Vult, licet indignus, esse Priore prior:
Quem sibi non dederat mundus, scrutatur honorem
In claustro, veteris immemor ipse status: 320
Sic quos iure patris humiles natura creauit,
Cum monachi fiant, ordo superbit eos:
Non dompni set et hii domini nomen sibi querunt,
Et faciunt largam que fuit arta viam.
Nil graue tangit eos, reputant neque posse grauare,
Vix nichil ergo sciunt vnde rogare deum.
=Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris virtutibus a quibusdam
claustris, viciis superuenientibus, se transtulerunt.=
Cap^m. vii.
Mortuus est dompnus Paciens, viuitque professus
Murmur, et in claustris pax nequit esse suis:
Mortuus est eciam modo dompnus Castus, et ipsi
Successit Luxus, vastat et ipse domos: 330
Dompnus et Inconstans Constanti claustra negauit,
Que residens Odium vendicat esse sua:
Dompnus et Ypocrisis dompnum copulat sibi Fictum,
Dum sibi Fraus magnum spirat habere statum.
Quos monachi veteres plantabant nuper amoris,
Invidie fructus iam nouus ordo parit.[435]
Nil modo Bernardi sancti vel regula Mauri
Confert commonachis, displicet immo, nouis:
Obstat avarus eis que superbus et invidus alter,
Ordinis exemplum qui modo ferre negant. 340
Expulit a claustris maledictus sic Benedictum,
Sic gula temperiem, sic dolus atque fidem:
Mollis adest Abbas, quem mollia claustra sequntur,
Vanaque sic vanos ordinis vmbra tegit.
Spiritus hoc quod erat, nunc extat corpus inane,
Et dompnus Mundus omne gubernat opus.
=Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes Canonici a suis sunt
excessibus culpandi.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account