The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. viii.
In re consimili, sicut decreta fatentur,
Iudicium simile de racione dabis:
Quotquot in ecclesia signantur religiosi,
Si possessores sint, reputantur idem. 350
Vt monachos, sic canonicos quos deuiat error,
In casu simili culpa coequat eos.
Nunc tamen, vt fertur, plures sua iura recidunt,
Apocapata nouo que quasi iure silent:
Hunc rigidum textum, quem scripserat auctor eorum,
Mollificant glosis de nouitate suis.
Sufficit, vt credunt, signari nomine sancti
Ordinis, et facere quod petit ordo parum.
Nomen Canonici si sit de canone sumptum,
Illud in effectu res tibi raro probat: 360
Hii tamen ad visum gestant in plebe figuram
Sanctorum, set in hoc regula sepe cadit.
Subtus habent vestes albas, set desuper ipsas
Nigra superficies candida queque tegit;
Actus et econtra se demonstrabit eorum,
Fingunt alba foris, nigra set intus agunt.
Non sic dico tamen hiis, ~qui sua claustra frequentant~
Ad con~templ~andum simplicitate sua:
Talibus immo loquor, quibus est scrutatus ab infra
Mundus, et exterius celica signa gerunt. 370
=Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus aliis
quibuscumque hominibus infelicissimi existunt=.
Cap^m. ix.
Estimo claustrales magis infelicibus horis
Pre reliquis nasci, sint nisi forte boni:
Mundo nam monachus moritur viuendo professus,
Quod nequit in mundo, sic velut alter homo,
Exterius gaudere bonis, et si quid ab intus
Sit cupidus mundi, perdit amena poli.
Sic nec presentem vitam nec habere futuram
Constat eum, quo bis est miser ipse magis:
Mortuus hac vita moritur, dum morte secunda
Comp~utet~ amissum tempus vtrumque suum. 380
Et quia sic mundo moritur, quod viuus ab illo
Ordinis ex iure gaudia nulla capit,
Et nisi corde deum solum meditetur et inde
Gaudeat, in celo pars sibi nulla manet,
Nescio quis stultus claustrali stulcior extat,
Qui se sic proprio priuat vtroque bono.
Tempus inane perit cui presens vita negauit
Gaudia, nec celum vita secunda tenet.
=Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis ingredi voluerit
professionem, cuncta mundi vicia penitus abnegare et anime virtutes
adquirere et obseruare tenetur.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account