The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. x.
O comites claustri sub religione professi,
Concludam breuibus, quid sit et ad quid onus. 390
Informatus ego sanctorum scripta reuolui,
Que magis in vestram sunt memoranda scolam:
Sancta valent verba plus, cum plus sint patefacta;
Vos igitur, monachi, cernite quid sit ibi.
Vouistis, fratres, vouistis; vota tenete,
Et quod spondistis perficiatis opus:
Vouistis domino vestros conuertere mores,
Vos deus elegit, stetis amore dei.
Propositum vite monachi seruare rigorem
Debent, nec pigeat tempore dura pati: 400
Exiguus labor est, set merces magna laboris;
Preterit ille cito, premia fine carent.
Hinc monachi sancti mentis conamine toto
Preteritas culpas flendo, ghemendo, lauent.[436]
Nunc humilis viuat, qui vixerat ante superbus,
Sit castus quisquis luxuriosus erat:
Querebat census quidam, temptabat honores;
Ammodo vilescat omnis inanis honor:
Gaudebat dapibus, gaudebat diuite mensa,
Nunc tenuem victum sobria cena dabit; 410
Et mundi, quamuis delectent, vana cauebit,
Nam certe gustu dulcia sepe nocent.
Ille suis letus excessibus esse solebat,
Nunc lacrimis culpas diluat ipse suas:
Verbosus taceat, mitescat feruidus ira,
Invidus invidie dira venena vomat;
Cuique prius gladius placuit, placuere rapine,
Nunc pius et mitis pacis amator erit.
Quisquis adulantum ventosa laude tumebat,
Nunc hominum laudes estimet esse nichil; 420
Et qui rite solet aliis feritate nocere,
Nunc eciam lesus discat amara pati:
Ad lites facilis fuit hic, ad iurgia preceps,
Fortiter alterius nunc maledicta ferat.
Que modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbe,
Nec prior vlterius ira manebit eis.
Sic sine peccato foret ira breuis, quod in vllo
Nesciat interius mentis agenda furor.
Hec veniam, fratres, conuersio vera meretur,
Hec valet offensum pacificare deum. 430
=Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum specialiter euitare
debent.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account