The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Quod videt, hoc nescit, set quod videt, vritur illo;
Sic furit a ceco cecus amore suo:
Frigidior glacie, feruencior igne cremante,
Sic et in igne gelat, vritur inque gelu:
Sicut auis visco volutans se voluitur illo,
Sic se defendens ardet amore magis.
Sic amor omne domat, quicquid natura creauit,
Et tamen indomitus ipse per omne manet;
Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit,
Subdit et omne sibi, liber et omnibus est; 150
Naturam stringit, mulcet, minuit que reformat,
Plangit et hoc per eum, nec sine gaudet eo:
Militat in cunctis, nullum vix excipit eius
Regula, nam sanctos sepe dat esse reos;
Legibus aque suis non est transire quietus
Qui valet, ipse tamen cuncta quieta gerit.
Nam quem non poterit probitas, prudencia fallit,
Nec stat vitalis tutus vt obstet eis:
Non amor in penis est par pene Talionis;
Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet: 160
Sic quia vulnifico fixurus pectora telo
Vibrat amor, caute longius inde fuge.
Est nichil armorum quod prelia vincit amoris,
Nec sua quis firme federa pacis habet.
Credula res amor est subito collapsa dolore,
Nec sciet inceptor quis sibi finis erit.
Non sine stat bello miles qui dicit ad infra,
‘O quam me tacitum conscius vrit amor!’
Artibus innumeris mens exagitatur amantis,
Vt lapis equoreis vndique pressus aquis; 170
Nobilitas sub amore iacet, que sepe resurgit,
Sepius et nescit nobile quid sit iter:
Semper in incerta varians sub ymagine mentis,
Nunc leuat interius cordaque versat amor:
Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans.
Impetus in furia, dic, quid non audet amoris?
Dum sitit amplexus, scit nichil vnde timet;
Non frondem siluis nec aperto gramina campo
Mollia, nec pleno flumine cernit aquas;[464] 180
Immo quasi cecus sic commoda, sic sibi dampna,
Impetus vt mentem cogit amare, facit.
Non polus aut tellus, Acheron, mare, sydus et ether,
Possunt vi ceptis rebus obesse suis;
Sepe ferens ymbrem celesti nube solutum
Frigidus in nuda sepe iacebit humo:
Nox et yemps longeque vie seuique dolores
Sunt ea que fatuis premia prestat amor.
Murmura quot seruis, tot sunt in amore dolores,
Sunt furor et pietas eius in orbe pares; 190
Sentit amans dampna, feruens tamen astat in illis,
Materiam pene prosequiturque sue.
O, quia per nullas amor est medicabilis herbas,
Nec vis nec sensus effugit eius onus;
Nullus ab innato valet hoc evadere morbo,
Sit nisi quod sola gracia curet eum.
O natura viri quam sit grauis, unde coactum
Eius ad interitum cogit amare virum!
O natura viri, poterit quam tollere nemo,
Nec tamen excusat quod facit ipsa malum! 200
O natura viri, duo que contraria mixta
Continet, amborum nec licet acta sequi!
Bella pudicicie carnis mouet illa voluptas;
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account