The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Sic miser ipse, tuo cum plus sit cultus amore,
Rusticus in dampnum fallit agitque tuum. 620
Nulla ferunt sponte serui seruilia iura,
Nec sibi pro lege quid bonitatis habent:
Quicquid agit paciens corpus seruile subactum,
Mens agit interius semper in omne malum.
Contra naturam fiunt miracula, vires
Nature deitas frangere sola potest:
Non est hoc hominis, aliquis quod condicionis
Seruorum generis rectificare queat.
=Hic loquitur eciam de diuersis vulgi laborariis, qui sub aliorum
regimine conducti, variis debent pro bono communi operibus subiugari.=
Cap^m. x.
Gens et adhuc alia cultoribus est sociata,
Que stat communis, ordo nec vllus eis: 630
Hii sunt qui cuiquam nolunt seruire per annum,
Hos vix si solo mense tenebit homo;
Set conventiciis tales conduco dietis,
Nunc hic, nunc alibi, nunc michi nuncque tibi.
Horum de mille vix est operarius ille
Qui tibi vult pacto fidus inesse suo.
Hec est gens illa que denaturat in aula,[482]
Potibus atque cibis dum manet ipsa tuis:
Dum commensalis conductus sit tibi talis,
Omnes communes reprobat ipse cibos: 640
Omnia salsa nocent, tantum neque cocta placebunt,
Ni sibi des assum, murmurat ipse statim;
Nil sibi ceruisia tenuis neque cisera confert,[483]
Nec rediet tibi cras, ni meliora paras.
O cur sic potum petit hic sibi deliciosum,
Quem fouet ex ortu limpha petita lacu?
Pauperis ex stirpe natus, quoque pauper et ipse,
Vt dominus stomacho poscit habere suo.
Nil sibi lex posita prodest, nam regula nulla
Talibus est, nec quis prouidet inde malis: 650
Hec est gens racione carens vt bestia, namque
Non amat hec hominem, nec putat esse deum.
Hiis, nisi iusticia fuerit terrore parata,
Succumbent domini tempore credo breui.
=Quia varias rerum proprietates vsui humano necessarias nulla de se
prouincia sola parturit vniuersas, inter alios mundi coadiutores Ciuium
Mercatores instituuntur, per quos singularum bona regionum alternatim
communicantur, de quorum iam actibus scribere consequenter intendit.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account