The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xi.
Si mea nobilibus vrbanis scripta revoluam,
Quid dicam, set eis est honor est et onus?
Est honor vt tantas teneat Ciuis sibi gasas,
Est onus vt lucra querit habere mala:
Est honor officium maioris prendere ciuem,
Est onus officii iura tenere sui: 660
Transit honor set perstat onus, quod si male gessit,
Hoc scio, quod pondus non leuiabit honor.
Vrbs stat communis de gentibus ecce duabus,
Sunt Mercatores, sunt simul artifices:
Indiget alterius sic alter habere iuuamen,
Vt sit communis sic amor inter eos;
Vincula namque duo sibi stringunt forcius vno,
Sic duo cum socii sint in amore probi.
Inter maiores dum firmus amorque minores
Permanet, vrbs gaudet et policia viget: 670
Crescere rem minimam gentis concordia prestat,
Maxima res discors labitur inque nichil.
Vnio dum gentis durat, durabit et vrbis
Mutua iusticia, plaudit et omnis ea;
Si sit et econtra, tunc vrbes mutua dampna
Vexant, et rara sunt magis inde lucra.
Sicut et audiui, sic possum testificari,
Vix sedet in Banco regula iusta modo:
Non sapit ille deum qui totus inheret habendum
Has pompas mundi, nomen vt addat ei. 680
In specie nullos statuo neque culpo, set illos
Qui propter mundum preteriere deum:
Set qui iudicium cordis vult reddere iustum,
Credo quod ante deum se dabit inde reum.
Omnes namque lucris sic tendimus omnibus horis,
Quod iam festa deo vix manet vna dies.
O quam Iudeus domini sacra sabbata seruat,
Non vendens nec emens, nec sibi lucra petens!
Lex diuina iubet, quod homo sua sabbata sacret,
Sanctificetque diem, quo colat ipse deum. 690
Cum plueret manna per desertum deus olim,
Quod fecit populus tunc modo signa notat:
Duppla die sexta tollebant facta, laborem
Ostendunt, quia lux septima nescit opus.
Omnia set licita sunt nobis lege moderna:
Respectu lucri quid sacra festa michi?
Nil modo curatur, qua forma quisque lucratur,
Dum tamen ipse suum possit habere lucrum.
Dic michi quis socius est aut tibi carus amicus,
Cuius amicicia fert tibi nulla lucra. 700
Dic modo quis ciuis manet expers fraudis in vrbe:
Si fuerit talis, vrbs mea vix scit eum.
=Hic loquitur de binis Auaricie filiabus, scilicet Vsura et Fraude,
que in ciuitate orientes ad ciuium negociaciones secretum prestant
obsequium. Set primo dicet de condicione Vsure, que vrbis potencioribus
sua iura specialius ministrat.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account