The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
=Hic loquitur quasi per epistolam Iudicibus illis directam, qui in
caduca suarum diuiciarum multitudine sperantes, deum adiutorem suum
ponere nullatenus dignantur.=
Cap^m. v.
O qui iudicia vite mortis quoque rerum
Clauditis in manibus appreciata lucris, 310
De qua iusticia vosmet saluare putatis,
Cum sit lex aliis vendita vestra dolis?
O dilectores mundi falsique potentes,
Terre quique deos esse putatis opes,
O qui mundanos sic affectatis honores,
Est quibus assidua sollicitudo comes,
Discite precipitem quia sepius ardua casum
Expectant que leui mobilitate cadunt.
Sepius alta cadit ventorum flatibus arbor,
Planta satis placido permanet atque gradu: 320
Aerias alpes niuibus candescere scimus,
Quas subito torquent frigus et omne gelu;
Est ibi ventorum rabies seuissima, dumque
Temperiem gratam proxima vallis habet.
Sic vobis numquam desunt aduersa, potentes,
Nec pax est vobis certa nec vlla quies.
Dic michi diuitibus si quando defuit hostis:
Quin magis hos quassat sepe ruina grauis.
Non dat securos nec ebur nec purpura sompnos,
Paupertas vili stramine tuta iacet: 330
Perdere quo possunt, torquet timor omnis auaros,
Vanaque sollicitis incutit vmbra metus.
Auri possessor formidat semper, et omnem
Ad strepitum fures estimat esse prope;
Arma, venena timet, furtum timet atque rapinas,
Fiduciam certam diues habere nequit.
Hunc, dum querit opes, cruciat miseranda cupido,
Cum iam quesitas cepit habere, timor.
Sic igitur miser est, dum pauper querit habere,
Et miser est diues, perdere dumque timet. 340
Dum iacet in plumis, vigilans mens aspera sentit,
Feruet enim variis exagitata dolis:
Dicit, ‘Habere volo vicini pauperis agrum,
Est etenim campus proximus ille meis.’[511]
Sic fugat a domibus pupillos iste paternis,
Insequitur viduas iudiciisque premit:
Deliciis fruitur de rebus pauperis iste,
Dampna set alterius computat esse nichil.
Si posset mundum lucrari, quis deus esset,
Vlterius scire nollet in orbe deum. 350
Iudex, nonne tui fulgor tibi sufficit auri,
Vt careat tenebris mens tua ceca tuis?
Aproprias aurum tibi fertile, nec tamen vmquam[512]
Ad sterilem vitam respicis ipse tuam.
Iusticie montes Iudex vix ardua purus
Scandit, dum mundi rebus onustus erit.
Agrorum fines longos extendere queris,
Nec reputas vite tempora curta tue.
Quid petis argentum tibi? spem quid ponis in aurum?
Sunt nam communes omnibus orbis opes. 360
Sepius ista dei data conspicis hostibus esse,
Ante deum nulla laus et habetur eis:
Ista paganus habet, Iudeus, latro cruentus;
Crede quod iratus sepe dat ista deus.
Parua puto, quecumque malos contingit habere,
Non est prauorum copia grande bonum.
O quociens vir iustus eget, scelerosus habundat,
Hic set non alibi, ius quia regnat ibi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account